Erasmo, ego tamen non tacebo verum. Quicquid tenet ecclesia, huius
contradictorium est falsum et haereticum: Erasmicae lectionis con¬
tradictorium tenet ecclesia: ergo Erasmi lectio est falsa et haeretica,
Capite Matthaei 3. quo pro eo quod erat ‘Poenitentiam agite’ verteram
5 ‘Resipiscite,’ hic ille, Erasmus, inquit, negat poenitentiam, quasi
poenitentiam agere sit Latinis idem quod explere satisfactionem pro
commissis indictam; aut quasi poenitentiae vox dieta sit a poena, ac
non potius a pone tenendo, hoc est a posterius intelligendo, quemad¬
modum Graecis perdvoa aut quasi ideo sublata sit satisfactio, si
ro peccator iubeatur resipiscere. Capite sexto plane florebat illi Theo¬
logia. Negabat quicquam absurdius potuisse fieri quam quod pro
‘Dimitte’ et ‘Dimittimus’ nouassem ‘Remitte’ et ‘Remittimus.’
Remittere, inquit, declarat iterum ad aliquem mittere. Quis nune
orat vt iterum ad se mittat Deus peccata per confessionem abolita ?
15 Demiror quur non eadem opera rideat in Symbolo Fidei atque in
ipsis adeo Euangeliis remissionem peccatorum toties iteratam : quur
hic non iubet scribi ‘ Dimissionem’? Quin iisdem dicteriis exagitat
caput Lucae septimum, vbi bis ponitur remittendi verbum, ‘ Remit¬
tuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum, et mox, ‘Re¬
20 mittuntur tibi peccata.” Non vidit ille Corebus, quiequid hie blater¬
auitin meam versionem, cadere in lectionem ecclesiasticam. Secundo
Matthaei capite pro ‘Omnis Hierosolyma °’ verteram ‘Tota Hierosoly¬
morum vrbs? non damnans quod erat versum, sed explanatius
eloquens quod sensit interpres. Hic e suppositionibus sophistarum
25 demonstrauit non posse eundem esse sensum in verbis meis, qui est
in verbis interpretis, propterea quod in meis non possit esse suppo¬
sitio pro singulis generum aut pro generibus singulorum. Huius¬
modi naenias quotidie deblaterat homo senex, Theologorum Louanien¬
sium corypheus; et mirantur Pontificis negocium parum succedere,
30 quum per tales hisce modis administretur. O dignos homines, quos
ociosos alat mundus; o Theologum grauem ac dignum, cui cordati
ciues credant suos liberos! Et huic calumniae paucis respondimus.
Habet hie compotorem qui et ipse magnis vigiliis librum in me
molitus est, aediturus si Vicarium ordinis nactus sit aeque insanum
35 atque ipse est. Nulla res magis commendauit Lutherum orbi quam
hominum huiusmodi mores.
Quin et Nouo Testamento prodituro vnam atque alteram apologiam
adiecimus, diuinantes non defuturos qui calumniarentur. Sunt et
9. aut y: vt B. 31. Theologum grauem ac add. B. 32. Et... 35. ipse
est a: Nam hane quoque prouinciam suscipit, quo plures arceat a bonis literis