OCR
1523-4] ERASMUS TO JOHN BOTZHEIM 25 vsu quem indicauit Catullus. Huic ludus est Erasmum in compotationibus, in praelectionibus theologicis ac publicis etiam concionibus haereticum vocare, ac tantum proficit vt apud omnes qui sani sunt, insanus habeatur. Et huius exemplum imitantur complures, qui vel hoc solo nomine putant se videri magnos Theologos, si quos 5 lubuerit appellent haereticos aut schismaticos aut falsarios, quasi idem non possint aurigae. Is igitur publicitus in ordinaria lectione mihi duo leuia crimina impegit, haereseos et falsatae scripturae sacrae, quod in epistola ad Corinthios priore verterim id quod solum repperi apud Graecos: Non omnes quidem dormiemus, sed omnes 10 immutabimur. Hance calumniam insigniter impudentem libello breui refellimus, sed absque conuicio, suppresso etiam hominis nomine, et tamen indignatur. Age, si ipse putat aequum fore vt aliquis ipsi indignetur abstergenti lutum, quod quispiam iniecisset in candidum ipsius pallium, quod solum habet candidum, fatebor 13 aequum vt mihi indignetur, quod tam impudentem calumniam refello etiam ipsius interim nomini parcens. Et quum hisce moribus omnibus bonis displiceat, vni sibi displicere non potest. Clamat in libellos famosos. Non sunt libelli famosi qui tuentur innocentiam aduersus furiosam calumniam ; sed lingua famosa est, quae manifesto 20 mendacio tam atrox crimen impingit immerenti, vel potius benemerenti. Idem nuper in libello Colloquiorum quatuor haereses deprehenderat, atque hoc nomine nusquam non triumphabat, in compotationibus, in concionibus, in colloquiis, in praelectionibus, praeter haereses nihil habens in ore. Et huic calumniae paucis 25 respondimus. Huius intemperiis Adrianus Pontifex imposuerat silentium, misso diplomate quo diligenter praecipiebat ne quid blateraret in Erasmum. Siluit ad tempus, licet aegre. Mox a morte Pontificis rediit ad pristinos clamores, quasi quod recte praecipit Pontifex non oporteat esse perpetuum. Itaque reuersus ad ingenium 30 pristini silentii iacturam diligentia maledicendi sarsit. Praelegebat Euangelium Matthaei, nec raro iaciebat aliquod saxum in caput meum e cathedra theologica, sed tam impudenter vt nullus scurra possit impudentius, tam ridicule vt bona pars non ob aliud veniat in illius auditorium quam vt rideat; nec desunt qui interpretentur 3; hominem studio sie ineptire, vt inueniat auditores. Emiseram Apologiam de loco in epistola ad Corinthios: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Ea quum tam manifestis argumentis diluissem hominis calumniam, vt digitis (quod aiunt) res sentiri possit, tamen perinde quasi nihil esset responsum, non 4o puduit haec dicere publicitus: Hic, inquit, multi sunt qui fauent 6. aut falsarios add. B, 25. Ht... 26. 39. administretur add. 8. 1. Catullus] 98. 8, 4. 9. Corinthios] 1. 15. 51.