quod plus satis laudassem matrimonium. Hic mihi iam satis
fecerat, primum missis ad me huius rei gratia Martino Dorpio et
Aegidio Delpho, deinde colloquio familiari. Mox igitur aedito libello
respondi, non Atensi sed hominum suspicionibus, magis illius causam
agens quam meam. Et quoniam haec ex composito gerebantur, 5
tumultus tumultum excipiebat. Sic enim putabant fore, vt me
profligato ex Academia simul omnes linguae cum bonis literis
demigrarent in rem malam. Eodem ferme tempore clamatum est
a monachis Londini in Anglia, Lutetiae in Gallia, Bruxellae in
Brabantia, idque in frequentissimis concionibus, in me quod ver- 10
tissem, In principio erat sermo, pro eo quod erat, In principio erat
verbum. Et hune tumultum libello compescuimus, declarantes eos
qui sic clamassent prorsus insanire; quanquam id eruditis abunde
perspicuum erat, etiam ante quam nos verbum vllum faceremus.
Primus omnium seripserat aduersus Nouum Testamentum obscurus 15
quidam a nobis versum, cui satis habuimus epistola respondere
suppresso nomine,
Tamque finis videbatur futurus huius mali, quum ecce de repente
nobis ex Hispania prosilit Iacobus Lopis Stunica, homo, quod illius
scripta declarant, gloriosus, effrons, excors, sibi mire pulcher, ser- 20
monis amari; dicas natum huiusmodi tragoediis. Praecesserat rumor
atrox, et liber ipse miros habebat fumos. Huic paucis respondimus,
nec aeque poenituit vlli respondisse. Is vbi se Romam contulit,
illic triumphum acturus de tam bello libello, rursus emisit in me
librum, cui titulum fecit Blasphemiae et impietates Erasmi; quo 25
nihil vnquam prodiit insanius. Itaque Cardinalium ordo vetuerat
excudi; excusum tamen clam per monachos quosdam, apud quos
sacrosancta est Pontificis autoritas, quoties ipsis est commodum,
rursum vetuerunt distrahi. Vix huic responderam paucis et con¬
temptim, vt merebatur, dum alius prouolat libellus, praecursor 30
illorum trium, in quibus velut optimus histrio declarauit quantum
valeat maledicendo. Itaque de eodem, quod aiunt, oleo responsum
est huic quoque. Aderat frater viro, Sanctius Caranza, Theologus
Complutensis, qui Stunicam defenderet in tribus dumtaxat locis, quos
delegerat, et dum me conatur haereticum facere, sese declararet 35
impudentem sycophantam ; et huius libello respondimus. Et inuenit
Roma, qui tales naenias legant. Arguit enim esse qui legant, quod
sint qui emant, quum vix vsquam illic inuenias venales libros