Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0050
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 51 [51]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0050

OCR

1523] ERASMUS TO JOHN BOTZHEIM 23 quod plus satis laudassem matrimonium. Hic mihi iam satis fecerat, primum missis ad me huius rei gratia Martino Dorpio et Aegidio Delpho, deinde colloquio familiari. Mox igitur aedito libello respondi, non Atensi sed hominum suspicionibus, magis illius causam agens quam meam. Et quoniam haec ex composito gerebantur, 5 tumultus tumultum excipiebat. Sic enim putabant fore, vt me profligato ex Academia simul omnes linguae cum bonis literis demigrarent in rem malam. Eodem ferme tempore clamatum est a monachis Londini in Anglia, Lutetiae in Gallia, Bruxellae in Brabantia, idque in frequentissimis concionibus, in me quod ver- 10 tissem, In principio erat sermo, pro eo quod erat, In principio erat verbum. Et hune tumultum libello compescuimus, declarantes eos qui sic clamassent prorsus insanire; quanquam id eruditis abunde perspicuum erat, etiam ante quam nos verbum vllum faceremus. Primus omnium seripserat aduersus Nouum Testamentum obscurus 15 quidam a nobis versum, cui satis habuimus epistola respondere suppresso nomine, Tamque finis videbatur futurus huius mali, quum ecce de repente nobis ex Hispania prosilit Iacobus Lopis Stunica, homo, quod illius scripta declarant, gloriosus, effrons, excors, sibi mire pulcher, ser- 20 monis amari; dicas natum huiusmodi tragoediis. Praecesserat rumor atrox, et liber ipse miros habebat fumos. Huic paucis respondimus, nec aeque poenituit vlli respondisse. Is vbi se Romam contulit, illic triumphum acturus de tam bello libello, rursus emisit in me librum, cui titulum fecit Blasphemiae et impietates Erasmi; quo 25 nihil vnquam prodiit insanius. Itaque Cardinalium ordo vetuerat excudi; excusum tamen clam per monachos quosdam, apud quos sacrosancta est Pontificis autoritas, quoties ipsis est commodum, rursum vetuerunt distrahi. Vix huic responderam paucis et contemptim, vt merebatur, dum alius prouolat libellus, praecursor 30 illorum trium, in quibus velut optimus histrio declarauit quantum valeat maledicendo. Itaque de eodem, quod aiunt, oleo responsum est huic quoque. Aderat frater viro, Sanctius Caranza, Theologus Complutensis, qui Stunicam defenderet in tribus dumtaxat locis, quos delegerat, et dum me conatur haereticum facere, sese declararet 35 impudentem sycophantam ; et huius libello respondimus. Et inuenit Roma, qui tales naenias legant. Arguit enim esse qui legant, quod sint qui emant, quum vix vsquam illic inuenias venales libros 3. familiari add. B. 16. a nobis versum om. 8. 35. declarat 6. 37. quod 8: quum a. 15. obscurus quidam] Probably the 375; a letter which may well be classed person answered in Lond. iii. 1, LB. among Erasmus’ Apologiae.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1522 px
Image height
2590 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
944.88 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0050.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0050.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit