OCR Output

20 LETTERS OF ERASMUS [1523-4

amicus mihi Battoque communis. Huic erat vxor singulari pietate
praedita, ipse nulli peior quam sibi; homo profusus, scortationibus
et adulteriis opertus, alioqui comis ad omnem conuictum. Theologos
omnes fortiter contemnebat, vno me excepto. Vxor mire satagebat
5 de salute viri Haec per Battum mecum agit vt aliqua notarem
scripto, quae religionem incuterent homini; sic tamen ne sentiret
haec vxoris impulsu geri. Nam erat et in hane saeuus vsque ad
plagas, more videlicet militari. Obsequutus sum, annotaui quaedam
ei tempori congrua. Ea quum placerent etiam eruditis, praesertim
ro Ioanni Viterio Franciscano, cuius erat in illis regionibus autoritas
summa, posteaquam rursus e Lutetia pestis vndique saeuiens
Louanium nos profligasset, per ocium absoluimus. Libellus erat
aliquandiu neglectus. Mox mire coepit esse vendibilis, idque potis¬
simum commendatione quorundam Dominicalium, quorum aliquam¬
1s multos nuper alienauit addita praefatio ad Paulum Volzium Abbatem,
virum moribus, vt si quis alius, pure Christianis. Huic adieceramus
Epistolam paraeneticam ad Adolphum principem Veriensem, tum
admodum puerum. Praeterea duas Precationes ad Virginem Matrem,
in gratiam matris illius, hoc est Annae dominae Verianae, stilo
20 iuuenili et ad illius affectum accommodato potius quam ad meum
iudicium. Post, vnam addidi ad Iesum, magis ex animo meo.
Accessit pars temporariae Disputationis olim habitae cum Ioanne
Coleto, de taedio Tesu, si tamen haec pertinet ad morum institutionem.
Hoc anno, hoc est 1524, emisimus Exomologesim, siue De ratione
25 confitendi commissa sacerdoti.

Quin his maiora sum ausus, explicui paraphrasi epistolam Pauli
ad Romanos. Mox vbi successus audaciae et amicorum hortatus
me subinde longius prouocarent, absoluimus Paraphrases in omnes
epistolas Apostolorum. Hoc opus quoniam non perpetuo labore, sed

30 ex interuallis absolutum est, sic vt post ynamquamque portionem
absolutam statueremus ab hoc genere temperare, factum est vt
praeter morem meum operis summa non sit vni dedicata. Post,
hortatu Matthaei Cardinalis Sedunensis idem nuper ausi sumus in
Matthaeum. Hoc lucubrationis dedicauimus Carolo Caesari, cui

35 scimus industriam nostram fuisse gratissimam. Jam desieram
cogitare ep) rod mapappdtev, et ecce multis in hoe stadium reuo¬
cantibus absolui Paraphrasim in Toannem, quod is prae caeteris
multis difficultatibus remoratur lectorem. Nec hic licuit quiescere :
coepit efflagitari Lucas, quod apud hune multa sint cum nullo Euan¬

2. B : profusus scortationibus, a to, Vitrario è rr. posteaquam 8:
quum post a. 23. pertinēt 6. 24. Hoe... 25. sacerdoti add. B. 26, Quin
his 8: Deinde a. 31. genere 8: labore a, 32. praeter morem meum add. B.

96) Jam at 21. 9. felix B: Nunc excuditur Paraphrasis in Ioannis Euangelium,
dedicata Ferdinando, Caroli Caesaris fratri a.