OCR
20 LETTERS OF ERASMUS [1523-4 amicus mihi Battoque communis. Huic erat vxor singulari pietate praedita, ipse nulli peior quam sibi; homo profusus, scortationibus et adulteriis opertus, alioqui comis ad omnem conuictum. Theologos omnes fortiter contemnebat, vno me excepto. Vxor mire satagebat 5 de salute viri Haec per Battum mecum agit vt aliqua notarem scripto, quae religionem incuterent homini; sic tamen ne sentiret haec vxoris impulsu geri. Nam erat et in hane saeuus vsque ad plagas, more videlicet militari. Obsequutus sum, annotaui quaedam ei tempori congrua. Ea quum placerent etiam eruditis, praesertim ro Ioanni Viterio Franciscano, cuius erat in illis regionibus autoritas summa, posteaquam rursus e Lutetia pestis vndique saeuiens Louanium nos profligasset, per ocium absoluimus. Libellus erat aliquandiu neglectus. Mox mire coepit esse vendibilis, idque potissimum commendatione quorundam Dominicalium, quorum aliquam1s multos nuper alienauit addita praefatio ad Paulum Volzium Abbatem, virum moribus, vt si quis alius, pure Christianis. Huic adieceramus Epistolam paraeneticam ad Adolphum principem Veriensem, tum admodum puerum. Praeterea duas Precationes ad Virginem Matrem, in gratiam matris illius, hoc est Annae dominae Verianae, stilo 20 iuuenili et ad illius affectum accommodato potius quam ad meum iudicium. Post, vnam addidi ad Iesum, magis ex animo meo. Accessit pars temporariae Disputationis olim habitae cum Ioanne Coleto, de taedio Tesu, si tamen haec pertinet ad morum institutionem. Hoc anno, hoc est 1524, emisimus Exomologesim, siue De ratione 25 confitendi commissa sacerdoti. Quin his maiora sum ausus, explicui paraphrasi epistolam Pauli ad Romanos. Mox vbi successus audaciae et amicorum hortatus me subinde longius prouocarent, absoluimus Paraphrases in omnes epistolas Apostolorum. Hoc opus quoniam non perpetuo labore, sed 30 ex interuallis absolutum est, sic vt post ynamquamque portionem absolutam statueremus ab hoc genere temperare, factum est vt praeter morem meum operis summa non sit vni dedicata. Post, hortatu Matthaei Cardinalis Sedunensis idem nuper ausi sumus in Matthaeum. Hoc lucubrationis dedicauimus Carolo Caesari, cui 35 scimus industriam nostram fuisse gratissimam. Jam desieram cogitare ep) rod mapappdtev, et ecce multis in hoe stadium reuocantibus absolui Paraphrasim in Toannem, quod is prae caeteris multis difficultatibus remoratur lectorem. Nec hic licuit quiescere : coepit efflagitari Lucas, quod apud hune multa sint cum nullo Euan2. B : profusus scortationibus, a to, Vitrario è rr. posteaquam 8: quum post a. 23. pertinēt 6. 24. Hoe... 25. sacerdoti add. B. 26, Quin his 8: Deinde a. 31. genere 8: labore a, 32. praeter morem meum add. B. 96) Jam at 21. 9. felix B: Nunc excuditur Paraphrasis in Ioannis Euangelium, dedicata Ferdinando, Caroli Caesaris fratri a.