OCR Output

1523] ERASMUS TO JOHN BOTZHEIM 19

pisces non essent) maxime placebat pax quae pax non esset, et
bellum quod bellum non esset. Itaque iussu Ioannis Syluagii scripsi
Pacis querelam. Nunc res eo profecerunt vt parandum sit paci
epitaphium, quandoquidem nulla spes est eam reuicturam; sed in
his sunt quae seria ducunt, vt ait Flaccus. CO

Moriam lusimus apud Thomam Morum, tum ex Italia reuersi ;
quod opus quum mihi sic esset contemptum, vt nec aeditione di¬
gnarer (nam aderam Lutetiae, quum per Ricardum Crocum pessimis
formulis deprauatissime excuderetur), tamen vix aliud maiore plausu
exceptum est, praesertim apud magnates. Paucos tantum monachos, 10
eosque deterrimos, ac Theologos nonnullos morosiores offendit libertas ;
sed plures offensi sunt, vbi Lystrius adiecit commentarios, quod antea
profuerat non intelligi. Conceperamus id temporis animo tres simul
declamationes, Encomium Moriae, Naturae, et Gratiae; sed quo¬
rundam morositas fecit vt verterem consilium. Admodum ado: TE
lescens aggressus sum Antibarbaros; nam et hoc opus arbitror ad ;
declamatorium genus pertinere. Quanquam autem et in his quae
recensui, pleraque sunt quae pertinent ad institutionem vitae, tamen
haec quae nune commemorabo, serio nobis scripta sunt ad vitae
rationem ac pietatem. In his est Panegyricus quem Philippo prin- 20
cipi porreximus primum ex Hispania reuerso 3 quem sic laudauimus
vt eadem opera submoneremus, quid esset bono principi spectandum ;
quod satis testati sumus in epistola ad Ioannem Paludanum, quam
tum operi adiecimus. Praeterea libellus De principe Christiano,
quem Carolo nune Caesari porreximus, recens in aulae principalis 25
famulitium acciti, vt essemus. inter principis consiliarios. Atque
hoc pacto primum fidelis consiliarii partes sumus auspicati. Hoe
enim epitheton solenniter addi solet consiliariis, quum plerique
principes nihil minus ament quam vere fidos consiliarios, et plerique
consiliarii nihil minus praestent quam cognomentum suum. Et 30
tamen huius libelli libertate nemo magnatum offensus est. Ferunt
boni principes liberam admonitionem, seditiosam licentiam non
ferunt.

Enchiridion militis Christiani coepimus ante annos ferme triginta,
tum agentes in arce Tornahensi, quo nos pestis, quae tum Lutetiae 35
desaeuiebat, propulerat. Res est casu nata, Erat in ea arce quidam

8. Ricardum Crocum a: nescio quos B. 18. sunt 8: sint a. I9. quae
-.. Sunt 8; serio... sunt quae faciunt a. 20. In his est add. B. 32. boni
add. B.

5. Flaccus] 4.P. 451. 12. Lystrius] In the first Froben

8. Ricardum Crocum] The change edition, March 1515.
made in Bis doubtless due to the slight- 16. Antibarbaros] Cf. p. 34. 6.
ing tone in which the edition is spoken 34. triginta] Eight years wrong. See

of. For the circumstances see EP 222 Epy 164. ,
C2