commouet, quod quibus ante seribebar Sidus Germaniae, Princeps
vere Theologiae, Antistes bonarum literarum, nune sim alga vilior;
siquidem gloriosos illos titulos, qui mihi nunquam non fuere molesti,
lubens illis resigno, amicitiae foedus nulli volens remitto.
5 Tentauimus et declamationem, ad quam magis eramus natura
compositi quam ad illa collectanea, in quae tamen maxime nos
impulit nescio quis genius. Itaque lusimus olim Laudem ac vitupera¬
tionem matrimonii, quae nunc pars est libelli De ratione conscribendi
epistolas. Id fecimus in gratiam clarissimi iuuenis Guilhelmi Mon¬
ro tioii, quem tum in rhetoricis instituebamus. Hune quum rogassem
ecquid placeret quod scripseram, ille festiuiter, ‘Adeo placet vt mihi
plane persuaseris esse ducendam vxorem.’ Tum ego, ‘ Suspende sen¬
tentiam donec legeris diuersam partem.’ ‘Istam?’ inquit ‘tibi habe,
mihi prior placet.’ Is iam post tertiam vxorem celebs est, fortasse
15 ducturus quartam; adeo facile est perculisse plaustrum, quo sua
sponte inclinatur. Sed admodum iuuenes vix annos nati viginti
scripsimus in eodem genere Laudem vitae monasticae, hoc est
solitariae, in gratiam amici cuiusdam, qui nepotem quendam vena¬
batur proselytum quem in nassam pelliceret. Item ante annos
20 yiginti tres Encomium artis medicae, rogatu cuiusdam amici, qui
nuper Caroli Caesaris medicus fuit. Repperi inter schedas Episcopi
responsionem ad populum sibi gratulantem, nec satis memini qua¬
nam occasione ea mihi scripta fuerit. Nam Consolationem de morte
filii praemature praerepti scripsi Senae, quum Alexandrum archi¬
25 episcopum ecclesiae diui Andreae, Iacobi Scotorum regis filium,
instituerem. Sed multo ante apud Anglos descripseram Declama¬
tionem Lucianicae respondentem contra tyrannicidam, huc pro¬
uocante Thoma Moro, tum studiorum sodali, qui nune Anglorum
regi est a thesauris. Querimoniam paeis scripsimus ante annos
30 ferme septem, tum primum in aulam principis acciti. Agebatur
magnis studiis vt Cameraci synodus esset summorum orbis princi¬
pum, Caesaris, regis Galliarum, regis Angliae, Caroli nostri, atque
ibi pax coiret inter illos adamantinis, vt aiunt, vinculis. Haee res
potissimum agebatur per clarissimum virum Guilhelmum a Cieruia,
35 et reipublicae iuuandae natum Ioannem Syluagium, Cancellarium
summum. Obstabant huic consilio quidam, quibus inutilis est rerum
tranquillitas, quibusque iuxta Philoxeni sententiam (qui dixit suauis¬
simas esse carnes quae carnes non essent, suauissimos pisces qui