OCR Output

1523-4] ERASMUS TO JOHN BOTZHEIM 17

amicitia quam antea fueram affectus, visum est protinus aliquid
aedere. Quum nihil esset ad manum, tumultuarie paucorum dierum
lectione congessi syluam aliquam Adagiorum, diuinans hoc libelli,
qualis qualis esset, vel ob vtilitatem versaturum in manibus studio¬
sorum. Hoc argumento declaraui quam non refrixissem in amicitia. 5
Tum adiecto carmine cuius ante memini, testificatus sum quam non
essem infensus vel regi vel regioni ob pecuniam ereptam ; nec male
cessit hoc meum consilium., Ea moderatio candorque mihi tum
plurimos amicos conciliauit apud Britannos, viros eruditos, probos
ac potentes. Id opusculum paucis post annis excudit Badius noster, 10
adiectis a me pauculis et recognitis Graecis potissimum; mox
Matthias Schurerius Argentorati, quum ego interim copiosiorem |
syluam collegissem in Venetam aeditionem, quae prodiit ex officina‘
Aldina. Porro quoniam videbam hoc opus sic esse gratiosum apud /
studiosos vt victurum appareret et a multis typographis certatim 15
aederetur, iterum atque iterum locupletaui, vt se dabat vel ocium
vel maior librorum copia. Postrema manus aedita est apud Ioannem |
Frobenium, anno a natali Seruatoris 1523. Porro dum locupletandis |
Adagiis nonnullos autores relego, obiter Collationes aliquot annotaui, |
magis indicans ac praebens aliis exemplum futuri operis quam 2°
librum iusta cura absoluens. Est autem liber vnus de Parabolis siue
Similibus ad Petrum Aegidium, iureconsultum et ciuem Antuuer¬
piensem, quondam mihi studiorum sodalem.

Fortasse non abs re fuerit huic generi subnectere Opus Epistolarum,
quanquam non est aliud omnium cui minus faueam. Indultum est 25
hic plus satis amicorum affectibus, praesertim quum hi saepenumero
pro tempore mutentur in diuersos; qua de re satis testati sumus in
prima postremae aeditionis epistola, quae prodiit ex officina Fro¬
beniana anno 1521. Et quod tum diuinabam, post nimium veris
experimentis comperi, Res enim ipsa docet quosdam ex iuratissimis 30
amicis, quos Pylades poteram dicere, factos hostes acerrimos, sum¬
mam ingratitudinem cum summa perfidia copulantes, non ob aliud
nisi quod nollem palam dare nomen periculoso negocio, quod semper
ariolatus sum in perniciosam seditionem exiturum. Atqui ego
nemini renunciaui amicitiam, vel quod in Luterum esset propensior, 35
vel quod a Lutero alienior. Tali sum ingenio vt vel Iudacum
amare possim, modo sit alioqui commodus conuictor et amicus, nec
me coram blasphemias euomat in Christum. Atque hanc ciuilitatem
arbitror ytiliorem ad finiendum dissidium. Ac leuiter sane me

11. a me add. B. 20. praebens 8: praeparans a. 23. mihi add, B.
29. Et...18. 4. remitto add. p.

26. amicorum] All the early editions published by his friends. Cf App. 7.
of Erasmus’ letters were nominally 34. Atqui ego] repeated p. 33. 20.

ALLEN (D)