Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0045
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 46 [46]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0045

OCR

18 LETTERS OF ERASMUS [1523-4 commouet, quod quibus ante seribebar Sidus Germaniae, Princeps vere Theologiae, Antistes bonarum literarum, nune sim alga vilior; siquidem gloriosos illos titulos, qui mihi nunquam non fuere molesti, lubens illis resigno, amicitiae foedus nulli volens remitto. 5 Tentauimus et declamationem, ad quam magis eramus natura compositi quam ad illa collectanea, in quae tamen maxime nos impulit nescio quis genius. Itaque lusimus olim Laudem ac vituperationem matrimonii, quae nunc pars est libelli De ratione conscribendi epistolas. Id fecimus in gratiam clarissimi iuuenis Guilhelmi Monro tioii, quem tum in rhetoricis instituebamus. Hune quum rogassem ecquid placeret quod scripseram, ille festiuiter, ‘Adeo placet vt mihi plane persuaseris esse ducendam vxorem.’ Tum ego, ‘ Suspende sententiam donec legeris diuersam partem.’ ‘Istam?’ inquit ‘tibi habe, mihi prior placet.’ Is iam post tertiam vxorem celebs est, fortasse 15 ducturus quartam; adeo facile est perculisse plaustrum, quo sua sponte inclinatur. Sed admodum iuuenes vix annos nati viginti scripsimus in eodem genere Laudem vitae monasticae, hoc est solitariae, in gratiam amici cuiusdam, qui nepotem quendam venabatur proselytum quem in nassam pelliceret. Item ante annos 20 yiginti tres Encomium artis medicae, rogatu cuiusdam amici, qui nuper Caroli Caesaris medicus fuit. Repperi inter schedas Episcopi responsionem ad populum sibi gratulantem, nec satis memini quanam occasione ea mihi scripta fuerit. Nam Consolationem de morte filii praemature praerepti scripsi Senae, quum Alexandrum archi25 episcopum ecclesiae diui Andreae, Iacobi Scotorum regis filium, instituerem. Sed multo ante apud Anglos descripseram Declamationem Lucianicae respondentem contra tyrannicidam, huc prouocante Thoma Moro, tum studiorum sodali, qui nune Anglorum regi est a thesauris. Querimoniam paeis scripsimus ante annos 30 ferme septem, tum primum in aulam principis acciti. Agebatur magnis studiis vt Cameraci synodus esset summorum orbis principum, Caesaris, regis Galliarum, regis Angliae, Caroli nostri, atque ibi pax coiret inter illos adamantinis, vt aiunt, vinculis. Haee res potissimum agebatur per clarissimum virum Guilhelmum a Cieruia, 35 et reipublicae iuuandae natum Ioannem Syluagium, Cancellarium summum. Obstabant huic consilio quidam, quibus inutilis est rerum tranquillitas, quibusque iuxta Philoxeni sententiam (qui dixit suauissimas esse carnes quae carnes non essent, suauissimos pisces qui to. Hunc... 16. inclinatur add. B. 32. regis Angliae add. B. 17. vitae monasticae] Cf. p. 37. 3 n. Cambray in March 1517 see Creighton, 21. Episcopi responsionem] Cf. Ep. iv. 241, 2. As this passage was 48. 6n. written in 1523, Erasmus’ calculation 31. Cameraci] For the conference at is again incorrect.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1541 px
Image height
2610 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
981.55 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0045.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0045.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit