OCR Output

16 LETTERS OF ERASMUS [15234

sores agimus, multaque in his quae vertimus ex Graecis emen:
dauimus, idem facturi donec vixerimus.
Sed video, mi Botzeme, iamdudum ad Catalogum reuocas. Ergo
Suetonium Tranquillum cum mirae vetustatis codice contulimus,
sac loca nonnulla satis feliciter restituimus, a nemine antea
animaduersa. Idem fecimus in operibus Cypriani. Recognoui¬
mus et Arnobii commentarios in sacros Psalmos, quem laborem
inscripsimus Adriano Pontifici Romano eius nominis sexto, tum
recens electo. Idem fecimus in Hilario, qui miris modis nos torsit,
to Hoc laboris dedicauimus Ioanni Carondileto archiepiscopo Panor¬
mitano, Caroli Caesaris in Brabantia Cancellario summo. Caeterum ,
vbi perpenderemus quantum ad elegantiam et copiam dictionis
adferant momenti sententiae argutae, metaphorae aptae, prouerbia
similiaque schemata, decreueramus ex omni scriptorum probatorum
15 genere quam maximam harum rerum vim congerere, et in suam
quaeque classem digerere, quo magis essent in promptu his qui
stilum exercere vellent ad parandam orationis facultatem et copiam.
Huius rei periculum fecimus ante annos, ni fallor, viginti septem.
Occasio fuit haec. In littore Douariensi prius quam ingrederer mare,
20 naufragium fecit tota mea pecunia, quae tum erat exigua, sed tamen
mihi maxima, quum nihil superesset. Id factum est a praefecto,
pene dixeram a praedone, littoris regio nomine, quum mihi Morus
ac Montioius persuasissent nihil esse periculi, nisi monetam Britan¬
nicam efferrem. At ego nec Britannicam habebam nec in Anglia
25 partam aut acceptam. Verum in littore didici non esse fas vllam
efferre pecuniam, ne ferream quidem, vltra precium sex angelatorum.
Tanti mihi constitit vnicam legem Britannicam didicisse. Vbi nudus
redissem Lutetiam, non dubitabam quin multi expectarent futurum
vt, quod solent literati, fortunam hane vlciscerer calamo, scribens
30 aliquid in odium regis aut Angliae ; simulque verebar ne Guilhelmus
Montioius, quoniam dederat occasionem perdendae pecuniae, subuere¬
retur ne verterem animum erga se meum. Vt igitur et illorum
expectationem fallerem, imo potius declararem me non esse tam
iniquum vt priuatum casum imputarem regioni, aut tam inco¬
35 gitantem vt ob iacturam tantulam vel in me vel in amicos, quos in
Anglia reliqueram, prouocarem tanti principis iram, simulque Mont:
ioio meo testatum facerem me nihilo secius affectum esse in

II. in Brabantia Cancellario 8: consiliario a. 16 quaeque 8: quanque a.
19. ay: Donariensi 8 mare B: nauim a, 22, pene... praedone add. B.
26. angelatorum £: coronatorum a, 34. iniquum £ : inconsideratum a,
tam incogitantem add. B. 37. secius B: secus a.

18. viginti septem] Erasmus’ memory is again wrong by four years. Cf. p. 2;
and see Ep. 126.