OCR Output

1524] ERASMUS TO JOHN BOTZHEIM 15

conabatur, Quorum equidem haud scio vtrum magis detestandam
arbitrer, inhumanitatem an ingratitudinem. Nullus illis praeclusit
viam, si velint dare absolutiora. Negant quicquam aedendum nisi
quod sit absolutum. Hoe qui praescribunt, dicunt nihil omnino
aedendum, neque tale quicquam a quoquam adhuc aeditum. Daba¬
mus illa Batauis, dabamus monachis ac theologis magna ex parte
åuoúvois. Nondum enim hucusque promouerant bonae literae. Haec si
quis reputet, intelliget me nec ignauam nec infrugiferam obisse pro¬

ipsi velint nolint dare coguntur suis, Philelpho, Hermolao, Vallae,
breuiter, quotquot intra annos sexaginta vel vertendis Graecis vel
enarrandis corrigendisue Latinis industria sua iuuerunt publica
studia? Qui nihil aedunt, sic vitant culpam vt nihil laudis pro¬
mereantur, imo dum stulte vitant culpam humanam, in grauissimam
culpam incidunt; nisi forte minus culpandus est, qui ex lautiore penu
nihil depromit famelicis amicis, quam qui gratis et candide profert
quicquid habet, libenter daturus lautiora, si haberet. Quis insectatur
annotationes Hermolai in Plinium, quod destitutus emendatorum
codicum auxilio plurima non potuerit assequi, in multis etiam parum
feliciter diuinarit? Ego me plurimum debere profiteor Beato
Rhenano, qui nobis dederit Tertullianum multis in locis emen¬
datum, quanquam nec totum dedit et innumeris adhuc mendis
obsitum. Non fraudatur sua laude, qui pro tempore quod potuit
praestitit, ac viam aperuit caeteris elimatiora moliendi. Nec vllos
patimur iudices iniquiores quam istos qui nihil omnino aedunt, ac
ne docent quidem, velut inuidentes vtilitati publicae, perinde quasi
ipsis pereat quicquid compererint esse multis commune. Et sicubi
lapsum humanum deprehenderint, qui cachinni, quae conuicia, quae
tragoediae ! Omnium felicissimus in vertendo fuit Theodorus Gaza ;
et tamen in huius libris deprehendit aliquot errores Trapezontius,
quos ille monitus correxit. Hermolaus vir tantus, nonne statim
in praefatione Themistii in libros Aristotelis de anima pueriliter
lapsus est, in ipso, quod aiunt, portu inpingens? Quid hic memorem
de Philippo Beroaldo, de Baptista Pio deque. similibus, ad quorum
errores conniuent Itali? Quid de omnibus fere, qui intra octoginta
annos verterunt Graeca, Diodorum Siculum, Herodotum, Thucy¬
didem, Vitas Plutarchi atque etiam Libellos Morales? Si his igno¬
scimus, quod in tanta doctorum hominum ac vetustissimorum
librorum copia labuntur. aliquoties insigniter, coelum terrae miscent,
si in Batauo praesidiis omnibus destituto reperiant quod sit
emendandum? Quanquam nos ipsi in nostras lucubrationes cen¬

10. Wallae scripst: Valis B.

21. Tertullianum] Basle, Froben, July 1521. Cf, BRE. 207.

n

30

40