OCR
16 LETTERS OF ERASMUS [15234 sores agimus, multaque in his quae vertimus ex Graecis emen: dauimus, idem facturi donec vixerimus. Sed video, mi Botzeme, iamdudum ad Catalogum reuocas. Ergo Suetonium Tranquillum cum mirae vetustatis codice contulimus, sac loca nonnulla satis feliciter restituimus, a nemine antea animaduersa. Idem fecimus in operibus Cypriani. Recognouimus et Arnobii commentarios in sacros Psalmos, quem laborem inscripsimus Adriano Pontifici Romano eius nominis sexto, tum recens electo. Idem fecimus in Hilario, qui miris modis nos torsit, to Hoc laboris dedicauimus Ioanni Carondileto archiepiscopo Panormitano, Caroli Caesaris in Brabantia Cancellario summo. Caeterum , vbi perpenderemus quantum ad elegantiam et copiam dictionis adferant momenti sententiae argutae, metaphorae aptae, prouerbia similiaque schemata, decreueramus ex omni scriptorum probatorum 15 genere quam maximam harum rerum vim congerere, et in suam quaeque classem digerere, quo magis essent in promptu his qui stilum exercere vellent ad parandam orationis facultatem et copiam. Huius rei periculum fecimus ante annos, ni fallor, viginti septem. Occasio fuit haec. In littore Douariensi prius quam ingrederer mare, 20 naufragium fecit tota mea pecunia, quae tum erat exigua, sed tamen mihi maxima, quum nihil superesset. Id factum est a praefecto, pene dixeram a praedone, littoris regio nomine, quum mihi Morus ac Montioius persuasissent nihil esse periculi, nisi monetam Britannicam efferrem. At ego nec Britannicam habebam nec in Anglia 25 partam aut acceptam. Verum in littore didici non esse fas vllam efferre pecuniam, ne ferream quidem, vltra precium sex angelatorum. Tanti mihi constitit vnicam legem Britannicam didicisse. Vbi nudus redissem Lutetiam, non dubitabam quin multi expectarent futurum vt, quod solent literati, fortunam hane vlciscerer calamo, scribens 30 aliquid in odium regis aut Angliae ; simulque verebar ne Guilhelmus Montioius, quoniam dederat occasionem perdendae pecuniae, subuereretur ne verterem animum erga se meum. Vt igitur et illorum expectationem fallerem, imo potius declararem me non esse tam iniquum vt priuatum casum imputarem regioni, aut tam inco35 gitantem vt ob iacturam tantulam vel in me vel in amicos, quos in Anglia reliqueram, prouocarem tanti principis iram, simulque Mont: ioio meo testatum facerem me nihilo secius affectum esse in II. in Brabantia Cancellario 8: consiliario a. 16 quaeque 8: quanque a. 19. ay: Donariensi 8 mare B: nauim a, 22, pene... praedone add. B. 26. angelatorum £: coronatorum a, 34. iniquum £ : inconsideratum a, tam incogitantem add. B. 37. secius B: secus a. 18. viginti septem] Erasmus’ memory is again wrong by four years. Cf. p. 2; and see Ep. 126.