Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0042
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 43 [43]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0042

OCR

1524] ERASMUS TO JOHN BOTZHEIM 15 conabatur, Quorum equidem haud scio vtrum magis detestandam arbitrer, inhumanitatem an ingratitudinem. Nullus illis praeclusit viam, si velint dare absolutiora. Negant quicquam aedendum nisi quod sit absolutum. Hoe qui praescribunt, dicunt nihil omnino aedendum, neque tale quicquam a quoquam adhuc aeditum. Dabamus illa Batauis, dabamus monachis ac theologis magna ex parte åuoúvois. Nondum enim hucusque promouerant bonae literae. Haec si quis reputet, intelliget me nec ignauam nec infrugiferam obisse proipsi velint nolint dare coguntur suis, Philelpho, Hermolao, Vallae, breuiter, quotquot intra annos sexaginta vel vertendis Graecis vel enarrandis corrigendisue Latinis industria sua iuuerunt publica studia? Qui nihil aedunt, sic vitant culpam vt nihil laudis promereantur, imo dum stulte vitant culpam humanam, in grauissimam culpam incidunt; nisi forte minus culpandus est, qui ex lautiore penu nihil depromit famelicis amicis, quam qui gratis et candide profert quicquid habet, libenter daturus lautiora, si haberet. Quis insectatur annotationes Hermolai in Plinium, quod destitutus emendatorum codicum auxilio plurima non potuerit assequi, in multis etiam parum feliciter diuinarit? Ego me plurimum debere profiteor Beato Rhenano, qui nobis dederit Tertullianum multis in locis emendatum, quanquam nec totum dedit et innumeris adhuc mendis obsitum. Non fraudatur sua laude, qui pro tempore quod potuit praestitit, ac viam aperuit caeteris elimatiora moliendi. Nec vllos patimur iudices iniquiores quam istos qui nihil omnino aedunt, ac ne docent quidem, velut inuidentes vtilitati publicae, perinde quasi ipsis pereat quicquid compererint esse multis commune. Et sicubi lapsum humanum deprehenderint, qui cachinni, quae conuicia, quae tragoediae ! Omnium felicissimus in vertendo fuit Theodorus Gaza ; et tamen in huius libris deprehendit aliquot errores Trapezontius, quos ille monitus correxit. Hermolaus vir tantus, nonne statim in praefatione Themistii in libros Aristotelis de anima pueriliter lapsus est, in ipso, quod aiunt, portu inpingens? Quid hic memorem de Philippo Beroaldo, de Baptista Pio deque. similibus, ad quorum errores conniuent Itali? Quid de omnibus fere, qui intra octoginta annos verterunt Graeca, Diodorum Siculum, Herodotum, Thucydidem, Vitas Plutarchi atque etiam Libellos Morales? Si his ignoscimus, quod in tanta doctorum hominum ac vetustissimorum librorum copia labuntur. aliquoties insigniter, coelum terrae miscent, si in Batauo praesidiis omnibus destituto reperiant quod sit emendandum? Quanquam nos ipsi in nostras lucubrationes cen10. Wallae scripst: Valis B. 21. Tertullianum] Basle, Froben, July 1521. Cf, BRE. 207. n 30 40

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1530 px
Image height
2582 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1003.86 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0042.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0042.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit