OCR Output

14 LETTERS OF ERASMUS [1523-4

illorum felicitatem ad nostram ignominiam pertinere, vt hine aliquid
etiam laudis simus decerpturi, nimirum quod nostro qualicunque
conatu praebuerimus illis ansam, stimulumque subiecerimus ad
honestissimam prouinciam suscipiendam.

5 Ab his progymnasmatis aggressus sum Nouum Testamentum ;
in quo decreueram adeo verborum parcus esse, vt statuerim singula
loca tribus verbis annotare, praesertim quum Laurentii castigationem
iam aedidissem, quae mihi verbosior quam pro re videbatur. Caeterum
vbi iam accinctus esset Frobenius ad excudendum, perpulerunt amici

1o docti, quibus aliquoties obsequentior sum quam expedit, vt mutarem
etiam aeditionem vulgatam, et in Annotationibus essem aliquanto
copiosior. Is labor noster vt plurimos excitauit vel ad Graecas literas
vel ad studium syncerioris theologiae, ita mihi gloriam peperit multa
inuidia fermentatam. Dedimus et hic mox poenas non leues vel

15 temeritatis vel nimiae facilitatis in obsequendo amicorum voluntati
potius quam iudicio., Non credendis laboribus totum opus retexui¬
mus ac rursus officinae tradidimus, Rursum tertio manum ad¬
mouimus, magnaque cura locupletauimus anno millesimo quingente¬
simo vicesimo secundo; quae quidem hactenus fuit nobis operis

20 aeditio nouissima. Quartam habemus paratam, quod dum Para¬
phrases scriberemus, multa deprehenderimus quae prius fefellerant.

Quin et Hieronymianas epistolas, quod hae vt plurimum habent
eruditionis et eloquentiae, ita habebantur mendosissimae, castigaui¬
mus ae scholiis explicuimus, notha semouimus adiectis censuris.

25 Quod opus rursum recognouimus anno millesimo quingentesimo
vicesimo secundo, non paucis locis vel correctis vel additis, quae nos
in priore aeditione fefellerant. Hoc rursus excusum est Anno 1524.
In hoe labore sie versati sumus, vt attentus lector facile deprehen¬
surus sit me non frustra recognitionem hane suscepisse. Non

30 defuerunt hic veterum codicum práesidia, sed quae non praestarent
quin aliquot locis fuerit diuinandum. Verum eam diuinationem in
scholiis ita temperauimus, vt ne qui facile falli possit, sed tantum
excitetur ad inuestigandum lectoris, studium. Et speramus fore vt
aliquis adiutus emendatioribus exemplaribus restituat et illa quae

35 nos fugerunt; quibus vt libenter tribuemus meritam industriae
laudem, ita non habebunt quod nostros conatus insectentur, qui
quum multa feliciter restituerimus, in quibusdam coacti sumus vetus
sequi prouerbium ody ds GAoper, ¿AN Ús vvápeba,

Sunt enim quidam eo ingenio, vt si quid possint superiorum

4o conatibus adiicere, totam laudem sibi vindicent; magnis conuiciis
exagitant, sicubi dormitatum est, aut sicubi non praestitit alter quod