Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0041
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 42 [42]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0041

OCR

14 LETTERS OF ERASMUS [1523-4 illorum felicitatem ad nostram ignominiam pertinere, vt hine aliquid etiam laudis simus decerpturi, nimirum quod nostro qualicunque conatu praebuerimus illis ansam, stimulumque subiecerimus ad honestissimam prouinciam suscipiendam. 5 Ab his progymnasmatis aggressus sum Nouum Testamentum ; in quo decreueram adeo verborum parcus esse, vt statuerim singula loca tribus verbis annotare, praesertim quum Laurentii castigationem iam aedidissem, quae mihi verbosior quam pro re videbatur. Caeterum vbi iam accinctus esset Frobenius ad excudendum, perpulerunt amici 1o docti, quibus aliquoties obsequentior sum quam expedit, vt mutarem etiam aeditionem vulgatam, et in Annotationibus essem aliquanto copiosior. Is labor noster vt plurimos excitauit vel ad Graecas literas vel ad studium syncerioris theologiae, ita mihi gloriam peperit multa inuidia fermentatam. Dedimus et hic mox poenas non leues vel 15 temeritatis vel nimiae facilitatis in obsequendo amicorum voluntati potius quam iudicio., Non credendis laboribus totum opus retexuimus ac rursus officinae tradidimus, Rursum tertio manum admouimus, magnaque cura locupletauimus anno millesimo quingentesimo vicesimo secundo; quae quidem hactenus fuit nobis operis 20 aeditio nouissima. Quartam habemus paratam, quod dum Paraphrases scriberemus, multa deprehenderimus quae prius fefellerant. Quin et Hieronymianas epistolas, quod hae vt plurimum habent eruditionis et eloquentiae, ita habebantur mendosissimae, castigauimus ae scholiis explicuimus, notha semouimus adiectis censuris. 25 Quod opus rursum recognouimus anno millesimo quingentesimo vicesimo secundo, non paucis locis vel correctis vel additis, quae nos in priore aeditione fefellerant. Hoc rursus excusum est Anno 1524. In hoe labore sie versati sumus, vt attentus lector facile deprehensurus sit me non frustra recognitionem hane suscepisse. Non 30 defuerunt hic veterum codicum práesidia, sed quae non praestarent quin aliquot locis fuerit diuinandum. Verum eam diuinationem in scholiis ita temperauimus, vt ne qui facile falli possit, sed tantum excitetur ad inuestigandum lectoris, studium. Et speramus fore vt aliquis adiutus emendatioribus exemplaribus restituat et illa quae 35 nos fugerunt; quibus vt libenter tribuemus meritam industriae laudem, ita non habebunt quod nostros conatus insectentur, qui quum multa feliciter restituerimus, in quibusdam coacti sumus vetus sequi prouerbium ody ds GAoper, ¿AN Ús vvápeba, Sunt enim quidam eo ingenio, vt si quid possint superiorum 4o conatibus adiicere, totam laudem sibi vindicent; magnis conuiciis exagitant, sicubi dormitatum est, aut sicubi non praestitit alter quod

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1542 px
Image height
2615 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
947.51 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0041.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0041.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit