1523-4] ERASMUS TO JOHN BOTZHEIM 13
duos hymnos Prudentianos, alterum yeveMiaxdr, alterum émipaveraxdy
pueri Iesu. Quos itidem emaculatos commentariolis enarrauimus
in gratiam clarissimae puellae Margaretae Roperae; id factum est
Anno 1524. Moliti sumus simile quiddam apud Aldum post aedita——_—
Prouerbia in Comoedias Terentii et Plauti omnes, sed hic nihil aliud 5
professi quam versuum confusorum digestionem, vbi licuisset ; tum
in Tragoedias Senecae, in quibus non pauca feliciter mihi visus sum
restituisse, at non sine praesidio veterum codicum. Exemplaria
reliquimus Aldo, permittentes illius arbitrio quid de his statuere
vellet ; nisi quod Senecae Tragoedias post in Anglia denuo recognitas 10
Badio transmisimus, qui visus est nostra cum alienis miscuisse.
Porro Cantabrigiae nacti veteres aliquot codices, aggressi sumus Sene¬
cam oratorem, magnis quidem laboribus nostris, sed quorum aeditio
parum feliciter cesserit. Etenim quum meae res me reuocarent in
patriam, dederam hoc negocii doctis amicis, vt ex his quae notaram 15
in margine deligerent quibus videretur vtendum; atqui illi sane
quam magnifice receperunt. Sed illic primum didici, et apud eos
qui putantur in promissis adamantini, nonnullos esse qui parum
probae sint fidei, frustraque poenituit non obtemperasse cassitae
consilio, Ne quid expectes amicos facere, quod per te queas. Quin et 20
ea pars exemplaris quae plurimas habebat annotationes periit. Non¬
nulli suspicabantur, et erat verisimile, eum qui negocium magnificis
promissis susceptum haud scio peiorene fide an iudicio gesserat,
clam sustulisse, ne deprehenderetur. In nonnullos libros non suc¬
currebat aliquid vetustiorum codicum, velut in Naturales Quaestiones, 2
in Controuersias. His locis non ita multis addideramus coniecturam
nostram non mutata scriptura., In alios vbi licuit veterum librorum
vti praesidiis, totas margines expleueramus annotationibus, sed quae
requirerent expensorem. Huic operi excudendo si praesens adfuis¬
sem, fateretur candidus lector hoe quicquid est operae non sine 30
fructu fuisse susceptum ; nune infelicitatem meam et ipse deploro,
perfidiam nemo potest obiicere. Audio quosdam apud Italos moliri
nouam huius autoris aeditionem ex fide vetustissimorum codicum.
Horum industriae fauebimus vtroque pollice, et adeo non putabimus
5. sed... 6. tum add. B. 8. at add. B. 18. nonnullos add. B.
21. Nonnulli . . . 14. 4. suscipiendam 8: Suspicabantur famulas his chartis forte
obuiis abusas ad incendendum aestuarium, vt hoc quoque nomine non iniuria
queam infensior esse Germanicis hypocaustis a.
11. Badio] Of. Ep. 263. This edition 17. apud eos] Cf. Ep. 325 introd.
was published on 5 Dec. 1514. Eras- 18. adamantini] Germans. Of.Ep.260,
mus’ name appears on the title-page 19. cassitae] Enn. ap. Gell. 2. 29. 20.
and in Badius’ preface, with a number 32. Italos] Probably the Tragoediae
of other commentators, whose names published at Venice by Bernardinus de
are inserted frequently in the margin Vianis in 1522, Panzer gives no com¬
against their notes. - plete edition of Seneca at this time.