OCR Output

LETTERS OF ERASMUS [1523-4

creber sit. Atque haec scilicet respondent palinodiae quam ille sub
meo nomine pollicetur in falsaria praefatione, quasi cuiusquam sit
canere palinodiam erroris alieni, aut quasi quicquid illic sub qua¬
cunque persona dicitur, meum sit dogma. Nihil enim me mouet, quod
5 hominem nondum sexagenarium facit praegraui senecta. Olim capi¬
tale erat aedere quicquam alieno nomine, nunc tales sycophantias in
vulgus spargere ficto ipsius nomine qui traducitur, ludus est Theo¬
logorum. Nam vult Theologus videri, quum res illum clamitet ne
pilum quidem tenere rei theologicae. Nec dubito quin furcifer ille
xo mendaciis suis inposuerit famelico typographo ; non enim arbitror
quenquam esse tam insanum, qui sciens tam indoctas naenias velit
excudere. Deploratam hominis audaciam mirari desii, posteaquam
intellexi illum esse pullum e nido Bernensi quondam elapsum, plane
èk kakíortov kőpakos kékioToy &6v. Illud demiror, si verum est quod
15 adfertur, apud Parisios esse Theologos, qui sibi plaudant, quod tandem
nacti sint hominem qui eloquentiae suae fulmine disiiciat vniuersam
Luteri factionem, et ecclesiam pristinae restituat tranquillitati. Nam
scripsit et aduersus Luterum, vt audio. Et postea Theologi que¬
runtur se a nobis traduci, qui studia ipsorum tantis vigiliis ad¬
20 iuuamus, quum ipsi volentes amplectantur talia monstra, quae plus
dedecoris adferunt ordini Theologorum, atque etiam monachorum,
quam quiuis quamlibet maledicus hostis posset. Qui tale facinus
audet, idem non dubitabit incendium aut veneficium admittere.
Atque haec excuduntur Lutetiae, vbi nefas est vel Euangelium
25 excudi, nisi Theologorum censura comprobatum. Hoe Colloquio¬
rum opus postremum exiit auctum coronide, Anno 1524, mense
Septembri.
` Caeterum quoniam videbam multos scriptores vel negligi prorsus
vel minore cum fructu legi, quod vndique scaterent mendis, tum
30 autem quosdam etiam commentariis insulsissimis esse contaminatos
verius quam expositos, studuimus et in hac parte consulere studiis
iuuentutis, nec iuxta Graecorum prouerbium in dolio r}v repapuhv
sumus aggressi, sed in libello puerili cui titulus est Cato. Adiecimus
Mimos Publianos sane quam festiuos, qui inter Senecae lucubrationes
35 falso titulo latebant, sed deprauatissimi, tum admixtu multarum
sententiarum, qui Mimi non erant, contaminati. His omnibus
scholia adiecimus. Adiunximus et alia quaedam a nobis recognita,
minutiora quam yt sit operaeprecium referre, quod quidem ad
operam a nobis insumptam attinet. In hane classem referenda
4o videtur Nux Ouidii, quam emendatam commentariolo explanauimus
in gratiam optimae spei adolescentis Ioannis Mori; cui adiunximus

16. sint £: sunt y. 30. B: quidam . .- essent contaminati . .. 31. ex¬
positi a, gr. in add. è. 33. est om. B. 39, In... 13. 4. Anno 1524 add. B.