OCR
MOR TR. 85 infamis eft adulatio , fed apud eos qui, rerum vocabulis magis , quam rebus ipsis commoventur. Exiftimant cum adulatione fidem male coherere , quod multo fecus fefe habere , vel brutorum animantium exemplis , poterant admoneri. Quid enim cane adulantius , at rurfum quid fidelius è Quid fciuro blandius, at hoc quid eft homini magis amicum ? nisi forte vel afperi leones , vel immites tigres , vel irritabiles pardi , magis ad vitam hominum conducere videntur. Quanquam eft omnino perniciofa quædam adulatio , qua nonnulli perfidiosi & irrifores , miferos in perniciem adigunt. Verum hæc mea, ab ingenii benignitate , candoreque quodam proficifcitur, multoque virtuti vicinior eft, quam ea quæ huic opponitur , afperitas , ac morositas inconcinna , ut ait Horatius , gravifque. Hac deje@iores animos erigit , demulcet triftes, exftimulat languentes , expergefacit ftupidos , egrotos levat , feroces mollit, amores conciliat, conciliatos retinet. Pueritiam ad capefcenda ftudia literarum allicit , fenes exhilarat , principes citra offenfam , fub imagine laudis , & admonet- & docet. In fumma, facit ut quifque sibi ipfe sit jucundior & charior, quæ quidem felicitatis pars eft vel precipua, Quid autem officiosins, quam