OCR
84 ENCOMIUM gutiis, sibi blandiantur ; Galli morum civilitatem sibi fumant ; Parisienfes, Theologica fcientie laudem , omnibus prope fubmotis, sibi peculiariter arrogent ; Itali bonas literas & eloquentiam aflerant, atque hoc nomine sibi fuavissime blandiantur omnes, quod foli mortalium barbari non sint. Quo quidem in genere felicitatis, Romani primas tenent, ac veterem illam Romam adhuc jucundissime fomniant. Veneti nobilitatis opinione funt felices. Greci, tanquam difciplinarum au« &ores, veteribus illis landatorum heroum titulis fefe venditant. Turca, totaque illa vere barbarorum colluvies , etiam religionis laudem sibi vindicat , Chriftianos perinde uti fuperftitiofos irridens. Ac multo etiam fuavius Judai etiam dum Messiam fuum conftanter expe&ant, ac Mofen fuum hodieque mordicus tenent. Hispani bellicam gloriam- nulli concedunt. Germani corporum proceritate , & magie cognitione sibi placent. XLIV. Ac ne singula perfequar, videtis , opinor , quantum ubique voluptatis pariat singulis & universis mortalibus Philautia , cui prope par eft Affentatio , foror. Nihil enim aliud philautia , quam cum quis ipfe sibi palpatur: idem si alteri fa“las, xoAduesa fuerit, At hodie res quedam