OCR Output

MOR TR. 85

infamis eft adulatio , fed apud eos qui,
rerum vocabulis magis , quam rebus ipsis
commoventur. Exiftimant cum adulatione
fidem male coherere , quod multo fecus
fefe habere , vel brutorum animantium
exemplis , poterant admoneri. Quid enim
cane adulantius , at rurfum quid fidelius è
Quid fciuro blandius, at hoc quid eft ho¬
mini magis amicum ? nisi forte vel afperi
leones , vel immites tigres , vel irritabiles
pardi , magis ad vitam hominum conducere
videntur. Quanquam eft omnino perni¬
ciofa quædam adulatio , qua nonnulli per¬
fidiosi & irrifores , miferos in perniciem
adigunt. Verum hæc mea, ab ingenii be¬
nignitate , candoreque quodam proficifci¬
tur, multoque virtuti vicinior eft, quam
ea quæ huic opponitur , afperitas , ac mo¬
rositas inconcinna , ut ait Horatius , gra¬
vifque. Hac deje@iores animos erigit ,
demulcet triftes, exftimulat languentes ,
expergefacit ftupidos , egrotos levat , fe¬
roces mollit, amores conciliat, concilia¬
tos retinet. Pueritiam ad capefcenda ftu¬
dia literarum allicit , fenes exhilarat , prin¬
cipes citra offenfam , fub imagine laudis ,
& admonet- & docet. In fumma, facit
ut quifque sibi ipfe sit jucundior & cha¬
rior, quæ quidem felicitatis pars eft vel
precipua, Quid autem officiosins, quam