OCR
189 quaedam non satis cohaerentia, nec humano more, sed dant sine mente sonum, deinde subinde totam oris speciem vertunt. Nunc alacres, nunc dejecti, nunc lacrymant, nunc rident, nunc suspirant, in summa, vere toti extra se sunt. Mox ubi ad sese redierint, negant se scire, ubi fuerint utrum in corpore, an extra corpus, vigilantes an dormientes, quid audierint, quid viderint, quid dixerint, quid fecerint, non meminerunt, nisi tanquam per nebulam, ac somnium, tantum hoc sciunt, se felicissimos fuisse, dum ita desiperent. Itaque plorant sese resipuisse, nihilque omnium malint, quam hoc insaniae genus perpetuo insanire. Atque haec est futurae felicitatis tenuis quaedam degustatiuncula. GAPUT LXVIII. Verum ego jamdudum, oblita mei ürèp Tè foxauuiv 71d !). Quanquam si quid petulantius aut loquacius a me dictum videbitur, cogitate et Stultitiam , et mulierem dixisse. Sed interim tamen memineritis illius graecanici proverbii rorAdx To Kat (wede Mp xaraxalpioy eîrey ?), nisi forte putatis hoc ad mulieres 1) De iis qui limites transgrediuntur Plato, Cratyl. P. 413 A (XAAe97921) et Luc. Gall. p. 712. Cf. Pollux, Onom. III Segm. 151. 2) Hic antiquissimus versus vice proverbii celebratus est. Gellius II. 6, 9, ubi Hertzius edidit: IloAAdxr ual uyroupòs avip Jara neaipiov elmey. Emendaverat E., legens xyrwpés, imprimis auctore Paulo Bombasio Bononiensi. Vid. Ad. I. 6, 1 (P. 220 F). 7