OCR Output

186

Ajunt autem et in sacramentis atque ipsis pietatis
officiis corpus et spiritum inveniri. Velut in jejunio
non magni ducunt, si quis tantum a carnibus, coena¬
que abstineat, id quod vulgus absolutum esse jejunium
existimat, nisi simul et affectibus aliquid adimat, ut
minus permittat irae quam soleat, minus superbiae:
utque ceu minus jam onustus mole corporea, spiritus
ad coelestium bonorum gustum fruitionemque enitatur.
Similiter et in synaxi, tametsi non est aspernandum
inquiunt, quod ceremoniis geritur, tamen id per se
aut parum est conducibile, aut etiam perniciosum,
nisi id quod est spiritale !) accesserit, nempe hoc
quod signis illis visibilibus repraesentatur. Repraesen¬
tatur autem mors Christi, quam domitis, extinctis,
quasique sepultis corporis affectibus, exprimere Mor¬
tales oportet, ut in novitatem vitae resurgant, utque
unum cum illo, unum item inter sese fieri queant.
Haec igitur agit, haec meditatur ille pius. Contra,
vulgus sacrificium nihil aliud esse credit, quam adesse
altaribus, idque proxime, audire vocum strepitum,
aliasque id genus ceremoniolas spectare. Nec in his
tantum, quae duntaxat exempli gratia proposuimus,
sed simpliciter in omni vita refugit pius ab his quae
corpori cognata sunt, ad aeterna, ad invisibilia, ad
spiritalia rapitur. Proinde cum summa sit inter hos et
illos omnibus de rebus dissensio, fit ut utrique alteris
insanire videantur. Quanquam id vocabuli rectius in
pios competit, quam in vulgus, mea quidem sententia.

3) Alibi scripsit spirifval —, ut in latine reddita Ep. ad Cor. I. 3, 13.

(VI. p. 668, not. 16).