Rursum ipse David ita blanditur Domino: Sed precor,
Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia
stulte egimus ™®): perinde quasi non impetraturus ve¬
niam, nisi stultitiam et inscitiam obtenderet. Sed illud
acrius urget, quod Christus in cruce, cum oraret pro
suis inimicis, Pater ignosce illis: non aliam prae¬
texuit excusationem, quam imprudentiae: Quza ne¬
sciunt, inquit, guid faciunt*). Ad eundem modum,
Paulus scribens ad Timotheum, Sed ideo misericor¬
diam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incre¬
dulitate *). Quid est, ignorans feci, nisi per stultitiam
feci, non malitiam? Quid est, ideo misericordiam con¬
secutus sum, nisi non consecuturus, ni stultitiae pa¬
trocinio commendatus? Pro nobis facit et mysticus
ille psalmographus, qui suo loco non veniebat in
mentem: Delicta juventutis meae, et ignorantias meas
ne memineris ®?). Audistis quae duo praetexat, nimi¬
rum aetatem, cui semper comes esse soleo, et ig¬
norantias, idque numero multitudinis, ut ingentem
Stultitiae vim intelligeremus.