OCR
180 Rursum ipse David ita blanditur Domino: Sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egimus ™®): perinde quasi non impetraturus veniam, nisi stultitiam et inscitiam obtenderet. Sed illud acrius urget, quod Christus in cruce, cum oraret pro suis inimicis, Pater ignosce illis: non aliam praetexuit excusationem, quam imprudentiae: Quza nesciunt, inquit, guid faciunt*). Ad eundem modum, Paulus scribens ad Timotheum, Sed ideo misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate *). Quid est, ignorans feci, nisi per stultitiam feci, non malitiam? Quid est, ideo misericordiam consecutus sum, nisi non consecuturus, ni stultitiae patrocinio commendatus? Pro nobis facit et mysticus ille psalmographus, qui suo loco non veniebat in mentem: Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris ®?). Audistis quae duo praetexat, nimirum aetatem, cui semper comes esse soleo, et ignorantias, idque numero multitudinis, ut ingentem Stultitiae vim intelligeremus. 39) Reg. II. 24, 10 ubi ,,stulte egi nimis” (II Sam. 24, 10). 40) Ev. Luc. XXIII. 34. 41) Ep. ad Tim. I. 1, 13 (ideo deest). 42) Ps. XXIV (XXV). 7. CAPUT CXVI. Ac ne quae sunt infinita persequar, utque summatim dicam, videtur omnino Christiana religio quandam habere cum aliqua stultitia cognationem, minimeque