OCR
179 perinde quasi scientia felicitatis sit venenum. Quanquam Paulus aperte scientiam, veluti inflantem et %), Quem divus Bernardus, opinor, sequutus, montem eum, in quo lucifer sedem statuerat, scientiae montem interpretatur **). Fortasse nec illud omittendum videatur argumentum, gratiosam esse apud superos stultitiam, quod huic soli datur erratorum venia, perniciosam, improbat Q Ò à sapientinonigno- | scitur, unde (qui) veniam orant, eti amsi prudentes peccaverint, tamen stultitiae praetextu patrocinioque utuntur. Nam sic Aaron uxoris poenam deprecatur in Numerorum, si satis commemini, libris: Obsecro domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus *), Sic et Saul apud David culpam deprecatur, Apparet enim, inquiens, quod stulte egerim *). ao). py, ad. Cor. 1. 8, 1. 36) Cf. Isaiae XIV. 12. 37) Num. XII. 11. 38) Reg. I. 26, 21 (I Sam. 26, 21). à