OCR
167 solum in forma, verum etiam in materia. Ut minus sapiens dico, id est, si videor vobis insipiens, me pseudapostolis adaequando, adhuc videbor vobis minus sapiens me eis praeferendo™), Quanquam idem paulo post, velut oblitus sui alio delabitur. et Ep ad Cor. IL 11, 5 et 13. CAPUT- EXIV Sed cur anxie me unius exemplo tueor? cum hoc publicum jus sit Theologorum, coelum, hoc est, divinam scripturam, ceu pellem extendere: cum apud divum Paulum pugnent divinae scripturae verba , quae suo loco non pugnant, si qua fides illi reyrayAwrre 1) Hieronymo, cum Athenis forte conspectum arae titulum torqueret in argumentum fidei christianae, ac caeteris omissis, quae causae fuerant offectura, duo tantum extrema verba decerpserit, nempe haec, IGNOTO DEO, atque haec quoque nonnihilimmutata, siquidem integer titulus sic habebat, DIIS ASIAE, EUROPAE, ET AFRICAE, DIIS 1GNOTIS ET PEREGRINIS ?). Ad hujus, opinor, exemplum passim jam of Tay beoadywy 1) Nam constat H. scivisse graece, latine, hebraice, chaldaice, et dalmatice (L.). 2) In adn. ad Act. XVII v. 23 (T. VI. P. 501) (Not. 34) haec noster: Et hic H. indicat Paulum pia quadam usum vafritie, quod nonnihil mutavit in titulo, non pauca omisit, quo commodius detorqueret ad exordium praedicandi Christum. Titulus enim sic habebat, auctore, quem modo citavi, H. Diis Asiae et Europae et Africae, Diis ignotis et peregrinis. Ex Diis ignotis Deum fecit ignotum et mentionem caeterorum omisit cet. Locum, quo Hieronymus ait, Paulum in tempore