OCR Output

138

plusquam scholasticas nugas apud imperitum vulgus
jactitant. Superest jam quintus actus, in quo summum
artificem praestare convenit *). Hic mihi stultam ali¬
quam et indoctam fabulam, ex speculo opinor histo¬
riali, aut gestis Romanorum *) in medium adferunt,
et eandem interpretantur allegorice, tropologice, et
anagogice ‘). Atque ad hunc quidem modum Chimae¬
ram suam “) absolvunt, qualem nec Horatius unquam
assequi potuit, cum scriberet: Humano capiti ©) etc.
Sed audierunt a nescio quibus, ingressum orationis
sedatum minimeque clamosum esse oportere: Itaque
principio sic exordiuntur, ut nec ipsi vocem propriam

38) Ci. Cic. de Sen: IL 5:

39) Vincentius Bellovacensis, Ordinis Praedicatorum (f 1264) com¬
pilavit Speculum, quod dicitur quadruplex, i. e. Naturale, Doctrinale,
Historiale (ad annum usque 1244), quibus aliena manu additum est
Morale. Editio princeps prodiit 1473—1476, Argentorati.

„Gesta Romanorum”, quibus continentur „Historiae notabiles atque
magis principales collectae ex Gestis Romanorum et quibusdam aliis
notabilibus Gestis cum moralisationibus eorundem” saec. XIII vel in¬
eunte XIV in Britannia exorta esse videntur. Crevit opus eundo. Editio
princeps prodiit Coloniae Agrippinae, 1472.

40) ’AAAyyopfæ — quam Inversionem, Quint. (VIII. 6, 44) inquit,
interpretamur, aliud verbis aliud sensu ostendit — a Theologis tam
Iudaeis quam Christianis ita usurpatur ut a Spiritu sancto alium quen¬
dam sensum S. S. orationis verbis subiectum esse statuant. Distin¬
guuntur interpretationis allegoricae IV genera: mystica et typica, quae
nihil ad nos; anagogica, ad res caelestes, moralis sive tropologica ad
mores pertinens. Proverbii locum obtinet: Littera gesta docet; quid
credas, allegoria; moralis, quid agas; quid speres, anagogia.

41) Triplex hoc monstrum (Il. VI. 181, Lucr. V. 903) indicat orati¬
onem ex tribus diversissimis constantem , nisi forte universas Rhetoricae
partes, iudicialem, deliberativam , demonstrativam , exhaustas esse aiat.
42) Hor. Ars poet. v. I.