commentus est Demosthenes ille grajus, aut Cicero
latinus?. Illis vitiosum habebatur prooemium, quod
a re foret alienius: quasi vero non ad istum modum
exordiantur et subulci, natura videlicet magistra. At
hi docti praeambulum suum *), sic enim vocant, ita
demum eximie rhetoricum fore ducunt, si nusquam
quicquam habeat cum reliquo argumento confine, ut
auditor interim admirans, illud secum murmuret: guo
nunc se proripit ille *)? Tertio loco ceu narrationis
vice nonnihil ex evangelio, sed cursim ac velut obiter
interpretantur, cum id solum fuerit agendum. Quarto
loco jam nova sumpta persona, quaestionem movent
theologalem *), aliquoties odre yijs, odte odpavod ġmTo¬
méymy *). Atque id quoque ad artem arbitrantur per¬
tinere. Hic demum theologicum attollunt supercilium,
doctores solennes, doctores subtiles, doctores subti¬
lissimos, doctores seraphicos *), doctores sanctos,
doctores irrefragabiles, magnifica nomina auribus in¬
culcantes. Tum syllogismos majores, minores, con¬
clusiones, corollaria, suppositiones frigidissimas, ac
attentum aut docilem faciamus auditorem: at insinuatio eiusmodi debet
esse, ut occulte per dissimulationem eadem omnia conficiamus ut ad
eandem commoditatem in dicendi opere pervenire possimus. Ad Herenn.
IV et VII in. Cf. Cic. de Inv. I. 15 et Quint. IV. 1. 42.
33) Barbare, ut mox ,;irrefragabiles”.
34) Ex Verg. Bucol. III 19.
35) Imitatur eorum vocabulum parum latinum. Cf. 7#eologaliter,
magistraliter, alia.
36) Lucian. Alex. s. Philopseud. c. 54: ypycpods ore vig dacw
oÙre oùpavoî drropévovs...
37) Iam Sctus Franciscus a suis Pater Seraphicus (Proph. Isaiae c. 6)
appellatus est.
IO