non assequatur. Negant enim e dignitate sacrarum
litterarum esse, si grammaticorum legibus parere co¬
gantur. Mira vero majestas theologorum, si solis illis
fas est mendose loqui, quanquam hoc ipsum habent
cum multis cerdonibus commune. Postremo jam Diis
proximos sese ducunt, quoties quasi religiose magistri
nostri salutantur, in quo quidem nomine , tale quiddam
subesse putant, quale est apud Judaeos rerpaypauua¬
tov ™), Itaque nefas ajunt esse MAGISTER NOSTER
secus quam majusculis scribere litteris. Quod si quis
praepostere Noster magister dixerit, is semel omnem
Theologici nominis perverterit majestatem ™).
59) (Tetragrammaton) quatuor elementis scribitur sed quae sonari
non possint. Eas Judaei sic dedicarant ineffabili naturae Dei (Jehovae),
ut nefas esset quidquam aliud iisdem litteris describere. Eccles. V. p.
1088 C.
60) „Quo magis admiror, nec pudere Theologos non minus indocte
quam ambitiose Magistros vulgo Nostros appellitari cum utrumque
Christus interdixerit suis, ne vel Dominos vel Magistros vocari se
sinerent: unum enim esse tum Magistrum, tum Dominum, qui et
caput omnium nostrum Christus Jesus”. Mil. Christ. Ench. V. P. 49 A.
Cf. Epist. Obsc. Vir. I.
Ad horum felicitatem proxime accedunt ii, qui se
vulgo Religiosos ac Monachos appellant, utroque fal¬
sissimo cognomine, cum et bona pars istorum lon¬
gissime absit a religione, et nulli magis omnibus locis
sint obvii !). lis non video quid possit esse miserius,
1) Movagoi enim sunt solitarii, vel solitarie viventes. Saepissime