OCR
127 non assequatur. Negant enim e dignitate sacrarum litterarum esse, si grammaticorum legibus parere cogantur. Mira vero majestas theologorum, si solis illis fas est mendose loqui, quanquam hoc ipsum habent cum multis cerdonibus commune. Postremo jam Diis proximos sese ducunt, quoties quasi religiose magistri nostri salutantur, in quo quidem nomine , tale quiddam subesse putant, quale est apud Judaeos rerpaypauuatov ™), Itaque nefas ajunt esse MAGISTER NOSTER secus quam majusculis scribere litteris. Quod si quis praepostere Noster magister dixerit, is semel omnem Theologici nominis perverterit majestatem ™). 59) (Tetragrammaton) quatuor elementis scribitur sed quae sonari non possint. Eas Judaei sic dedicarant ineffabili naturae Dei (Jehovae), ut nefas esset quidquam aliud iisdem litteris describere. Eccles. V. p. 1088 C. 60) „Quo magis admiror, nec pudere Theologos non minus indocte quam ambitiose Magistros vulgo Nostros appellitari cum utrumque Christus interdixerit suis, ne vel Dominos vel Magistros vocari se sinerent: unum enim esse tum Magistrum, tum Dominum, qui et caput omnium nostrum Christus Jesus”. Mil. Christ. Ench. V. P. 49 A. Cf. Epist. Obsc. Vir. I. CAPUT LFV. Ad horum felicitatem proxime accedunt ii, qui se vulgo Religiosos ac Monachos appellant, utroque falsissimo cognomine, cum et bona pars istorum longissime absit a religione, et nulli magis omnibus locis sint obvii !). lis non video quid possit esse miserius, 1) Movagoi enim sunt solitarii, vel solitarie viventes. Saepissime