OCR
125 drarit, ac non secus atque ex oraculo pronuntiant: haec propositio scandalosa™) est: haec parum reverentialis: haec haeresim olet: haec male tinnit: ut jam nec baptismus, ħñec evangelium, nec Paulus aut Petrus, nec sanctus Hieronymus aut Augustinus, imo nec ipse Thomas dpiororeAsnwratog Christianum efficiat, nisi Baccalauriorum ™) calculus accesserit, tanta est in judicando subtilitas. Quis enim sensurus erat, eum christianum non esse, qui diceret has duas orationes, matula putes, et matula putet, Item ollae fervere, et ollam fervere”), pariter esse congruas, nisi sapientes illi docuissent? Quis tantis errorum tenebris liberasset ecclesiam, quos ne lecturus quidem unquam quisquam fuerat, nisi magnis sigillis *) isti prodidissent? Verum, an non felicissimi dum haec agunt? Praeterea dum inferorum res omneis sic examussim depingunt, tanquam in ea Republica complureis annos sint versati? Praeterea dum pro arbitrio novos orbes ™) fabricantur, 53) Exávðæàoy in adn. ad. Matth. XV. 23, (VI P. 90) per obstaculum vel impedimentum (pedum) interpretatur. 54) Hoc nomine veniunt ab saeculo usque XIII ii, quibus cum omnia iusta examinum et disputationum facta essent, in Universitatibus praelegendi facultas data erat. 55) Huius quaestionis, de qua Oxonienses_rixabantur, cardinem non capio. Iam apud Quint. I. 6, 8 de verbo fervere et fervère agitur, quae causa extitit cur hic ederetur ollam férvere et ollam fervére, At patet, ut verbum in priore oratione quam, L. auctore , eodem iure quo Fratris cuiusdam „Socrates curris et S. currit” perfectam ac congruam esse iocatur, ita mox substantivum variatum esse. Num forte ita accipienda ut ,,o//ae fervere” sit 3 ps. ind. pf. ab inchoat. fervesco et o/lam f. praes. inf.? 56) i. e. sigillis Universitatis applicatis. 57) Septem veterum sphaeras varias ob causas tribus auxerunt,