Porro theologos silentio transire fortasse praesti¬
terit, xæ} Tavt4v Kamaplvay où xiveîv 1), nec hanc ana¬
gyrim tangere ?), utpote genus ho¬
minum mire superciliosum atque
irritabile $), ne forte turmatim sex¬
centis conclusionibus adoriantur, et
ad palinodiam adigant, quod si recu¬
sem, protinus haereticam clamitent.
Nam illico solent hoc terrere
fulmine, si cui sunt parum
propitii. Sane quanquam non
alii sunt, qui minus libenter
agnoscant meam in se bene¬
ficentiam, tamen hic
quoque non medi¬
ETRE ocribus nomini¬
W Y . .
AYN bus obstricti
sunt, dum
felices sua
Philautia perinde
quasi ipsi tertium
incolant coelum 4),
ita reliquos mortaleis omneis ut humi reptantes pecu¬
1) Ad. I. 1, 64 (P. 51 D) de iis qui sibi ipsi malum accersunt.
2) Ad. I. 1, 65 (P. 52 A) superiori neutiquam dissimile. Hoc puròy
ducddes, cuius semen éuersxdv sit, memoratur quoque in Arist. Lysistr.
v. 68.
3) Scite iunxit genus zrritabile vatum (Hor. Ep. II 2, 102) et
superciliosos alienae vitae censores (Sen. Epist. 123, I1).
4) Epist. Paul. ad Cor. IL 12, 2.