OCR
114 CAPUT LIII Porro theologos silentio transire fortasse praestiterit, xæ} Tavt4v Kamaplvay où xiveîv 1), nec hanc anagyrim tangere ?), utpote genus hominum mire superciliosum atque irritabile $), ne forte turmatim sexcentis conclusionibus adoriantur, et ad palinodiam adigant, quod si recusem, protinus haereticam clamitent. Nam illico solent hoc terrere fulmine, si cui sunt parum propitii. Sane quanquam non alii sunt, qui minus libenter agnoscant meam in se beneficentiam, tamen hic quoque non medi NA e È RL A I ETRE ocribus nominiW Y . . AYN bus obstricti sunt, dum felices sua Philautia perinde quasi ipsi tertium incolant coelum 4), ita reliquos mortaleis omneis ut humi reptantes pecu1) Ad. I. 1, 64 (P. 51 D) de iis qui sibi ipsi malum accersunt. 2) Ad. I. 1, 65 (P. 52 A) superiori neutiquam dissimile. Hoc puròy ducddes, cuius semen éuersxdv sit, memoratur quoque in Arist. Lysistr. v. 68. 3) Scite iunxit genus zrritabile vatum (Hor. Ep. II 2, 102) et superciliosos alienae vitae censores (Sen. Epist. 123, I1). 4) Epist. Paul. ad Cor. IL 12, 2.