currunt animi molestiae: quanto meum beneficium
cum plenius, tum praesentius, quae perpetua quadam
ebrietate mentem gaudiis, delitiis, tripudiis expleo,
idque nullo negotio? Neque quenquam omnino mor¬
talem mei muneris expertem esse sino, cum reliquae
numinum dotes aliae ad alios perveniant, Non ubivis
nascitur generosum et lene
merum, quod curas abigat,
quod cum spe divite ®) ma¬
net. Paucis contigit formae
gratia, Veneris munus 7),
paucioribus eloquentia ,
Mercurii donum £). Non
ita multis obtigerunt opes,
dextro Hercule ?). Impe¬
rium non cuivis concedit
Jupiter Homericus !°). Sae¬
penumero Mavors neutris
favet copiis !). Complures
ab Apollinis tripode tristes
discedunt ©). Saepe fulminat
Saturnius, Phoebus aliquando jaculis pestem immit¬
tit #), Neptunus plures exstinguit, quam servat !).
6) Suppleatur ex Hor. Ep. I. 15, 19 in venas animumque meum.
7) Alia quaeque Hor. Ep. I. 6, 37.
8) Hor C. LL 10, I.
9) Pers. Sat. II. 11.
10) Il, II, 204.
11) Ad, IV. 7, 49 (P. 1108 B) et I. 7, 63 (P. 286 A).
12) Ad, II. 8, 16 (P. 642E).
12) 10 L'10 ét 51.
14) Hor, C. I. 28, 18.