OCR
LG JE 95 currunt animi molestiae: quanto meum beneficium cum plenius, tum praesentius, quae perpetua quadam ebrietate mentem gaudiis, delitiis, tripudiis expleo, idque nullo negotio? Neque quenquam omnino mortalem mei muneris expertem esse sino, cum reliquae numinum dotes aliae ad alios perveniant, Non ubivis nascitur generosum et lene merum, quod curas abigat, quod cum spe divite ®) manet. Paucis contigit formae gratia, Veneris munus 7), paucioribus eloquentia , Mercurii donum £). Non ita multis obtigerunt opes, dextro Hercule ?). Imperium non cuivis concedit Jupiter Homericus !°). Saepenumero Mavors neutris favet copiis !). Complures ab Apollinis tripode tristes discedunt ©). Saepe fulminat Saturnius, Phoebus aliquando jaculis pestem immittit #), Neptunus plures exstinguit, quam servat !). 6) Suppleatur ex Hor. Ep. I. 15, 19 in venas animumque meum. 7) Alia quaeque Hor. Ep. I. 6, 37. 8) Hor C. LL 10, I. 9) Pers. Sat. II. 11. 10) Il, II, 204. 11) Ad, IV. 7, 49 (P. 1108 B) et I. 7, 63 (P. 286 A). 12) Ad, II. 8, 16 (P. 642E). 12) 10 L'10 ét 51. 14) Hor, C. I. 28, 18.