OCR Output

94

Ut interim Vejoves !) istos, Plutones, Atas !°), Poenas,
Febres ™), atque id genus, non Deos, sed carnifices
commemorem *). Ego sum una illa Stultitia, quae
omneis ex aequo tam parata beneficentia complector.

15) A. Gell. V. 12.

16) Il. IX. 504.

17)-Pho. Ho NHL, 2 ene 2,

18) Est quaedam difficultas, quam nequaquam tolles si cum non¬
nullis editoribus oz ante commemorem inserueris. Omnia mihi rite
procedere videntur, modo seiuncta enuntiata coniungantur, ita ut ,,com¬
memorem, ego” cet. legatur.

CAPUT XUVII.

Nec vota moror, nec irascor, exposcens piamina 1),
si quid ceremoniarum fuerit praetermissum. Nec coe¬
lum terrae misceo 2), si quis, reliquis invitatis Diis,
me domi relinquat *), nec admittat ad nidorem illum
victimarum 4). Nam caeterorum Deorum tanta in his
est morositas, ut prope majus sit operae pretium at¬
que adeo tutius, illos negligere, quam colere. Quem¬
admodum sunt et homines nonnulli, tam difficiles et
ad laedendum irritabiles, ut praestiterit eos prorsum
alienissimos habere, quam familiares. At nemo, in¬
quiunt, Stultitiae sacrificat, neque templum statuit.
Equidem demiror 5), ut dixi, nonnihil hanc ingratitu¬
<3) Ex Ov. Past: 10510.

2) Mare coelo m. Ad. I. 3, 81 (P. 142 A).

3) Quid molita sit Discordia, ad nuptias Pelei et Thetidos non ad¬
missa, nemo est qui nesciat.

4) Ut Diana. Vide Metamorph. Ovid. VIII. 276.

5) Admirationem ignorantia facit. Donatus ad Ter. Phorm. Il. 1, 5

(v. 235).