OCR
59 legum prudentia, cum abessent mali mores, ex quibus haud dubie bonae leges prognatae sunt 7)? Porro religiosiores erant, quam ut impia curiositate arcana naturae, siderum mensuras, motus, effectus, abditas rerum causas scrutarentur, nefas esse rati, si homo mortalis ultra sortem suam sapere conaretur 8), Jam quid extra coelum esset, inquirendi dementia ne in mentem quidem veniebat. At labente paulatim aetatis aureae puritate, primum a malis, ut dixi, geniis $) inventae sunt artes, sed paucae, atque hae quidem a paucis receptae. Postea sexcentas addidit Chaldaeorum ”) superstitio, et Graecorum otiosa levitas , meras ingeniorum cruces, adeo ut vel una grammatica abunde satis sit ad perpetuam vitae carnificinam. 7) Vetus verbum Leges, inquit, bonae ex malis moribus procreantur. Macrob. Sat. III. 17, 10. S) for. Ep. L 12; 15. AR L I, 72 (P. 55F) 10) Audi Favorinum de his apud Gellium (XIV. 1) disputantem. CAPUE SST. Quanquam inter has ipsas disciplinas hae potissimum in pretio sunt, quae ad sensum communem !), hoc est, ad stultitiam quam proxime accedunt. Esuriunt Theologi, frigent ?) Physici, ridentur Astrologi, negliguntur Dialectici. Solus iarpdg avnp moray ġyráěiog dydpéiy 3), Atque in hoc ipso genere, quo quisque indoc1) Virtutem inyertit. Vid. Hor. Sat. I. 3, 55, 66. 2) i. e. parum gratia valent. Cf. Ter. Eun. II. 2, 37 (268). 3) ’Inrpòs x. 7. A. in Il XI. 514.