quod amicum, inimicum: quod salutare, noxium:
breviter omnia repente versa reperies, si Silenum
aperueris 5). Id si cui forte nimis philosophice dictum
videtur, age pinguiore £), quemadmodum dici solet,
Minerva, planius faciam. Quis Regem non et opulen¬
tum, et dominum fatetur? Atqui nullis animi bonis
instructus est, atqui nihil illi satis est, jam videlicet
pauperrimus est. Tum animum habet plurimis addic¬
tum vitiis, jam turpiter servus est. Ad eundem mo¬
dum in caeteris quoque philosophari liceret. Sed hoc
exempli vice posuisse satis sit. At quorsum haec?
inquiet aliquis. Audite quo rem deducamus 7), Si quis
histrionibus in scena fabulam agentibus personas de¬
trahere conetur, ac spectatoribus veras nativasque fa¬
cies ostendere *), nonne is fabulam omnem perverte¬
rit, dignusque habeatur, quem omnes e theatro velut
lymphatum saxis ejiciant? Exorietur autem repente
nova rerum species, ut qui modo mulier, nunc vir:
qui modo juvenis, mox senex: qui paulo ante Rex,
subito Dama °): qui modo Deus, repente homunculus
appareat !). Verum eum errorem tollere, est fabulam
omnem perturbare, Illud ipsum figmentum ”) et fucus
est, quod spectatorum oculos detinet. Porro mortalium
5) Multa de his ex Pilat. Symp, (215 A) notis habet in Ad. III. 3, 1
(P. 770C), ubi fuse de .SiZenis Alcibiadis actum est.
O) Ad, TL 1, 97 42).
7) Hot. oi La re.
3) Ad. I. 5, 52 (P.’201 E) cl. Mart. INIL 43, 4.
9) Spurcus et turpis. Hor. Sat, IL. 5, 18 et77, Sa,
10) Hor. Sat. L 1, 15. — Homunculi quanti sunt! (Plaut. Prol.
Capt. 155, ex Rud. 155)).
11) A Gellio inde in usu est.