tum, quem neque pudor quo vacat, neque periculum,
quod non perpendit, ab ulla re deterret? Sapiens ad
libros Veterum confugit, atque hinc meras vocum
argutias ediscit. Stultus adeundis cominusque pericli¬
tandis rebus, veram, ni fallor, prudentiam colligit.
Id quod vidisse videtur Homerus, etiamsi caecus, cum
ait peydiv dé re výmiog čyvw ?). Sunt enim duo praeci¬
pua ad cognitionem rerum parandam obstacula, pudor
qui fumum offundit 3) animo, et metus, qui ostenso
periculo, dehortatur ab adeundis facinoribus. At his
magnifice liberat Stultitia. Pauci mortales intelligunt
ad quam multas alias quoque commoditates conducat,
nunquam pudescere 4), et nihil non audere. Quod si
prudentiam accipere malunt eam quae rerum judicio
constat, audite obsecro, quam procul absint ab hac,
qui hoc nomine sese venditant, Principio constat, res
omneis humanas, velut Alcibiadis Silenos, binas ha¬
bere facies nimium inter sese dissimiles. Adeo ut
quod prima, ut ajunt, fronte mors est, si interius
inspicias, vita sit: contra quod vita, mors: quod for¬
mosum, deforme: quod opulentum, id pauperrimum:
quod infame, gloriosum: quod doctum, indoctum:
quod robustum, imbecille: quod generosum , ignobile:
quod laetum, triste: quod prosperum, adversum:
2) Abiit in proverbium (Il. XVII. 32, quod E. (Ad. I. 1, 30)
„Factum stultus cognoscit”? vertit: elegantius vero Hesiodi simile illud
(Op. et D. 218) raæfwy cet. „Malo accepto stultus sapit”. Ceterum Ad.
Cent. VIII et IX. Chil. III centum proverbiales locutiones ex Homero
continentur.
3) Ad. IV. 8, 83 (P. 1141 D), ubi fumos vendere, offundere.
4) Pudescit tantum apud Christianos scriptores, Min. Fel. Octav.,
28 extr. et Aurel. Prud. Lib. Cathemer. (Hymn. II, 26) invenitur.