OCR
47 tum, quem neque pudor quo vacat, neque periculum, quod non perpendit, ab ulla re deterret? Sapiens ad libros Veterum confugit, atque hinc meras vocum argutias ediscit. Stultus adeundis cominusque periclitandis rebus, veram, ni fallor, prudentiam colligit. Id quod vidisse videtur Homerus, etiamsi caecus, cum ait peydiv dé re výmiog čyvw ?). Sunt enim duo praecipua ad cognitionem rerum parandam obstacula, pudor qui fumum offundit 3) animo, et metus, qui ostenso periculo, dehortatur ab adeundis facinoribus. At his magnifice liberat Stultitia. Pauci mortales intelligunt ad quam multas alias quoque commoditates conducat, nunquam pudescere 4), et nihil non audere. Quod si prudentiam accipere malunt eam quae rerum judicio constat, audite obsecro, quam procul absint ab hac, qui hoc nomine sese venditant, Principio constat, res omneis humanas, velut Alcibiadis Silenos, binas habere facies nimium inter sese dissimiles. Adeo ut quod prima, ut ajunt, fronte mors est, si interius inspicias, vita sit: contra quod vita, mors: quod formosum, deforme: quod opulentum, id pauperrimum: quod infame, gloriosum: quod doctum, indoctum: quod robustum, imbecille: quod generosum , ignobile: quod laetum, triste: quod prosperum, adversum: 2) Abiit in proverbium (Il. XVII. 32, quod E. (Ad. I. 1, 30) „Factum stultus cognoscit”? vertit: elegantius vero Hesiodi simile illud (Op. et D. 218) raæfwy cet. „Malo accepto stultus sapit”. Ceterum Ad. Cent. VIII et IX. Chil. III centum proverbiales locutiones ex Homero continentur. 3) Ad. IV. 8, 83 (P. 1141 D), ubi fumos vendere, offundere. 4) Pudescit tantum apud Christianos scriptores, Min. Fel. Octav., 28 extr. et Aurel. Prud. Lib. Cathemer. (Hymn. II, 26) invenitur.