OCR
45 CAPUT XX VEL. At rursum, quae civitas unquam Platonis aut Aristotelis leges, aut Socratis dogmata recepit? Tum autem quae res Deciis !) persuasit, ut ultro sese Diis Manibus devoverent? Quid Q. Curtium in specum traxit ?), nisi inanis gloria, dulcissima quaedam Siren, sed mirum quam a Sapientibus istis damnata? Quid enim stultius, inquiunt, quam supplicem candidatum blandiri populo, congiariis ê) favorem emere, venari tot stultorum applausus, acclamationibus sibi placere, in triumpho veluti signum aliquod populo spectandum circunferri, aeneum in foro stare 4)? Adde his nominum et cognominum adoptiones 5). Adde divinos honores, homuncioni exhibitos, adde publicis ceremoniis: in Deos relatos etiam sceleratissimos tyrannos 5). Stultissima sunt haec, et ad quae ridenda non unus sufficiat Democritus. Quis negat? Atqui hoc fonte nata sunt fortium Heroum facinora, quae tot eloquentium virorum litteris in coelum tolluntur. Haec stultitia parit civitates, hac constant imperia, magi1) Tres ex ea familia se devovisse perhibentur: pater ad Veserim 340, filius apud Sentinum 295, nepos apud Asculum 279 a. C. N. Cf. Cic. de fin. bon. et mal. II. 19, 61. 2) De Curtio, praenomine M., qui equo insidens in voraginem armatus se immisit, vid. Liv. VII. 6. 3) Vulgo dicitur de donis populi , cum donativum ad milites pertineat. A) for, Sat. II 3, 183. 5) Quantos tumultus imperatorum aetate adoptiones civitati iniecerint, videre licet ex Aelio Spartian. in Vit. Hadr. c. 22 et Veri c. 3. 6) Irridet Consecrationem, qua aquila emissa anima demortui Imperatoris ad Deos evolare credebatur.