OCR Output

45
CAPUT XX VEL.

At rursum, quae civitas unquam Platonis aut Aris¬
totelis leges, aut Socratis dogmata recepit? Tum au¬
tem quae res Deciis !) persuasit, ut ultro sese Diis
Manibus devoverent? Quid Q. Curtium in specum
traxit ?), nisi inanis gloria, dulcissima quaedam Siren,
sed mirum quam a Sapientibus istis damnata? Quid
enim stultius, inquiunt, quam supplicem candidatum
blandiri populo, congiariis ê) favorem emere, venari
tot stultorum applausus, acclamationibus sibi placere,
in triumpho veluti signum aliquod populo spectandum
circunferri, aeneum in foro stare 4)? Adde his nomi¬
num et cognominum adoptiones 5). Adde divinos
honores, homuncioni exhibitos, adde publicis cere¬
moniis: in Deos relatos etiam sceleratissimos tyran¬
nos 5). Stultissima sunt haec, et ad quae ridenda non
unus sufficiat Democritus. Quis negat? Atqui hoc
fonte nata sunt fortium Heroum facinora, quae tot
eloquentium virorum litteris in coelum tolluntur. Haec
stultitia parit civitates, hac constant imperia, magi¬

1) Tres ex ea familia se devovisse perhibentur: pater ad Veserim
340, filius apud Sentinum 295, nepos apud Asculum 279 a. C. N. Cf.
Cic. de fin. bon. et mal. II. 19, 61.

2) De Curtio, praenomine M., qui equo insidens in voraginem ar¬
matus se immisit, vid. Liv. VII. 6.

3) Vulgo dicitur de donis populi , cum donativum ad milites pertineat.

A) for, Sat. II 3, 183.

5) Quantos tumultus imperatorum aetate adoptiones civitati iniece¬
rint, videre licet ex Aelio Spartian. in Vit. Hadr. c. 22 et Veri c. 3.

6) Irridet Consecrationem, qua aquila emissa anima demortui Impe¬

ratoris ad Deos evolare credebatur.