phentur Imperatores 7). Imo si consules historicos ,
reperies nimirum nullos Reipublicae pestilentiores fuisse
Principes, quam si quando in philosophastrum *) ali¬
quem aut litteris addictum inciderit imperium, Cuius
rei satis, opinor, faciunt fidem Catones, quorum alter
insanis delationibus Reipublicae tranquillitatem vexa¬
vit, alter libertatem P. R., dum nimium sapienter
vindicat funditus subvertit °). Adde his Brutos, Cas¬
sios, Gracchos, ac Ciceronem etiam ipsum qui non
minus pestilens fuit Romanorum Reipub., quam De¬
mosthenes Atheniensium. Porro M. Antoninus, ut
donemus bonum imperatorem fuisse, jam id ipsum
extorquere possim, fuit enim hoc ipso nomine gravis
atque invisus civibus, quod tam philosophus esset.
Sed tamen ut donemus fuisse bonum, at certe pes¬
tilentior fuit Reipublicae tali relicto filio !), quam
fuerat sua administratione salutaris. Quandoquidem
solet hoc hominum genus, qui se sapientiae studio
dediderunt, cum caeteris in rebus, tum praecipue
in liberis propagandis infelicissimum esse, providente
opinior natura, ne malum hoc sapientiae inter mor¬
tales latius serpat. Itaque Ciceroni degenerum fuisse
7) De rep: V. P. 43E
8) Ex August. de civ. Dei IL. 27 in.
9) M. Cato (Censorius) de Carthaginiensibus (teste Gellio, Ill. 14,
19), ita scripsit: Homines defoderunt in terram dimidiatos ignemque
circumposuerunt: ita interfecerunt. Plin. H. N. VII. 28 tradit eum
quater et quadragies causam dixisse nec quemquam saepius absolutum
De Uticensi omnia alia Cic. sescentis locis. Vid. Orell. et Baiter in
Onom. Tull. s. v. De genere atque nom. fam. Porc. Gellius XIII. 20
10) M. Aurelio Antonino Philosopho, qui scripsit è 7g éauréy, filius
erat flagitiosissimus, Commodus (180—192).