OCR
40 phentur Imperatores 7). Imo si consules historicos , reperies nimirum nullos Reipublicae pestilentiores fuisse Principes, quam si quando in philosophastrum *) aliquem aut litteris addictum inciderit imperium, Cuius rei satis, opinor, faciunt fidem Catones, quorum alter insanis delationibus Reipublicae tranquillitatem vexavit, alter libertatem P. R., dum nimium sapienter vindicat funditus subvertit °). Adde his Brutos, Cassios, Gracchos, ac Ciceronem etiam ipsum qui non minus pestilens fuit Romanorum Reipub., quam Demosthenes Atheniensium. Porro M. Antoninus, ut donemus bonum imperatorem fuisse, jam id ipsum extorquere possim, fuit enim hoc ipso nomine gravis atque invisus civibus, quod tam philosophus esset. Sed tamen ut donemus fuisse bonum, at certe pestilentior fuit Reipublicae tali relicto filio !), quam fuerat sua administratione salutaris. Quandoquidem solet hoc hominum genus, qui se sapientiae studio dediderunt, cum caeteris in rebus, tum praecipue in liberis propagandis infelicissimum esse, providente opinior natura, ne malum hoc sapientiae inter mortales latius serpat. Itaque Ciceroni degenerum fuisse 7) De rep: V. P. 43E 8) Ex August. de civ. Dei IL. 27 in. 9) M. Cato (Censorius) de Carthaginiensibus (teste Gellio, Ill. 14, 19), ita scripsit: Homines defoderunt in terram dimidiatos ignemque circumposuerunt: ita interfecerunt. Plin. H. N. VII. 28 tradit eum quater et quadragies causam dixisse nec quemquam saepius absolutum De Uticensi omnia alia Cic. sescentis locis. Vid. Orell. et Baiter in Onom. Tull. s. v. De genere atque nom. fam. Porc. Gellius XIII. 20 10) M. Aurelio Antonino Philosopho, qui scripsit è 7g éauréy, filius erat flagitiosissimus, Commodus (180—192).