OCR Output

34

aliud, quam individua vitae conjunctio !). Deum im¬
mortalem, quae non divortia, aut etiam divortiis
deteriora passim acciderent, nisi viri foeminaeque
domestica consuetudo, per adulationem , per jocum, per
facilitatem, errorem, dissimulationem meum utique
satellitium *) fulciretur alereturque? Papae, quam pauca
coirent matrimonia, si sponsus prudenter exquireret,
quos lusus delicata illa sicuti videtur, ac pudens vir¬
guncula jam multo ante nuptias luserit? Tum quanto
pauciora cohaererent inita, nisi plurima uxorum facta
per viri vel negligentiam vel stuporem laterent? Atque
haec quidem merito stultitiae tribuuntur, verum ea
interim pracstat, ut marito jucunda sit uxor, uxori
jucundus maritus, ut tranquilla domus, ut maneat
affinitas. Ridetur, cuculus 3), curruca 4) et quid non
vocatur, cum moechae lachrymas labellis exorbet. At
quanto felicius, sic errare, quam zelotypiae diligentia
cum sese conficere, tum omnia miscere tragaediis?

H Vids iust. Instit L g1:

2) Ex Augustino haec vox.

3) Ad. IV. 5, 84 (P. 1072 D).

4) Ex Iuy. VI. 276, ubi multi Uruca.

CAPUTAAXEL

In summa usque adeo nulla
societas, nulla vitae conjunctio
sine me vel jucunda, vel stabi¬
lis esse potest, ut nec populus
principem, nec servum herus,
nec heram pedissequa, nec dis¬
cipulum praeceptor, nec amicus