OCR Output

33

in amicorum vitiis tam cernunt acutum, guam aut
aquila, aut serpens Epidaurius 7), At ipsi in propriis
vitiis quam lippiunt, et quam non vident manticam
in tergo 8) pendentem. Itaque cum ea sit hominum
natura, ut nullum ingenium reperiatur non magnis
obnoxium vitiis. Adde tantam annorum ac studiorum
dissimilitudinem , tot lapsus, tot errata , tot casus vitae
mortalis, quo pacto vel horam constabit inter Argos 9)
istos amicitiae jucunditas, nisi accesserit ea, quam mire
Graeci dea Y) appellant, hanc seu stultitiam, seu
morum facilitatem vertas licebit. Quid autem? an non
Cupido ille omnis necessitudinis auctor et parens,
prorsum oculis captus est, cui quemadmodum rà gy
Kare sarà téDavra: !), itidem inter vos quoque eff¬
cit, ut suum cuique pulchrum videatur, ut cascus
cascam Ÿ), perinde ut pupus pupam deamet. Haec
passim ct fiunt et ridentur, sed tamen haec ridicula
jucundam vitae glutinant copulantque societatem.

7) Hor. Sat. 1, 3, 27; Cf. Ad. I, 9, 96 (P. 3660).

8) Cf. Cat. 22, 18, Pers. IV. 24, Phaedr. IV. 9 (10).

9) ‘O ravértys. Plura Ov. Met. I. 624.

10) ÿv &vosay oùoay Uroxopitievoi narotpev dg eUdberzv (Plat. Rep.
III. 401 E).

11) Theocr, VI. 19.

12) ac, L 2, 62 (P. 94 D).

CAPLET XX,

Porro quod de amicitia dictum est, id multo ma¬
gis de conjugio sentiendum, quod quidem nihil est