OCR
34 aliud, quam individua vitae conjunctio !). Deum immortalem, quae non divortia, aut etiam divortiis deteriora passim acciderent, nisi viri foeminaeque domestica consuetudo, per adulationem , per jocum, per facilitatem, errorem, dissimulationem meum utique satellitium *) fulciretur alereturque? Papae, quam pauca coirent matrimonia, si sponsus prudenter exquireret, quos lusus delicata illa sicuti videtur, ac pudens virguncula jam multo ante nuptias luserit? Tum quanto pauciora cohaererent inita, nisi plurima uxorum facta per viri vel negligentiam vel stuporem laterent? Atque haec quidem merito stultitiae tribuuntur, verum ea interim pracstat, ut marito jucunda sit uxor, uxori jucundus maritus, ut tranquilla domus, ut maneat affinitas. Ridetur, cuculus 3), curruca 4) et quid non vocatur, cum moechae lachrymas labellis exorbet. At quanto felicius, sic errare, quam zelotypiae diligentia cum sese conficere, tum omnia miscere tragaediis? H Vids iust. Instit L g1: 2) Ex Augustino haec vox. 3) Ad. IV. 5, 84 (P. 1072 D). 4) Ex Iuy. VI. 276, ubi multi Uruca. CAPUTAAXEL In summa usque adeo nulla societas, nulla vitae conjunctio sine me vel jucunda, vel stabilis esse potest, ut nec populus principem, nec servum herus, nec heram pedissequa, nec discipulum praeceptor, nec amicus