OCR Output

31

plus habeant stultitiae, hoc plus conferant vitae mor¬
talium, quae si tristis sit, ne vita quidem appellanda
videatur. Tristis autem evadat oportet, nisi cognatum
taedium hoc genus oblectamentis absterseris.

CAPUT XES.

Sed erunt fortassis, qui hoc quoque voluptatis genus
negligant, et in amicorum charitate et consuetudine
acquiescant, amicitiam dictitantes unam rebus omni¬
bus anteponendam, quippe rem usque adeo necessa¬
riam, ut nec aër, nec ignis, nec aquae magis. Rursum
adeo jucundam ut, qui hanc de medio sustulerit!), Solem
sustulerit: adeo denique honestam, si quid tamen hoc ad
rem pertinet, ut nec ipsi philosophi vereantur eam inter
praecipua ?) bona commemorare. Sed quid, si doceo
me hujus quoque tanti boni, et puppim esse et pro¬
ram 3)? Docebo autem non Crocodilitis, aut Soritis,
Ceratinis 4), aut aliis id genus dialecticorum argutiis,

1) Multa ex Cic. Laelio (velut ex c. XII. 47). CE ‘Adi HE 2:75
(p. 474 A).

2) mpoyypévyæ Stoicorum. Cf. Cic, de fin. b. et m. IIT § 51.

3) pépa (1. rpôpa) xai mpún, Proverbium Graecum. Vid. Cic. ad
fam. XVI. 24, 1 et Ad. I. 1, 8 (p. 28 E).

4) Syllogismorum captionumque dialecticarum laqueos Gellius (I.
2, 4), Ceratinas aut crocodolinas ambiguitates Quintilianus (I. 10, 5)
memorat.

Crocodilus matri filiolum ereptum se redditurum spondet, si vere
quid ipse sentiat responderit. Quae cum sibi redditum iri negasset
atque ea de causa sibi restituendum esse puerulum affirmasset , negavit
belua (Cf. Lucian. Vit. auct. 22), Appellatur hoc sophisma (reciprocum)