OCR
26 cum Polyphemo riy bperravead ™®), Nymphis tùy yupvorodiav ™) saltantibus. Satyri semicapri Atellanas *') agitant, Pan insulsa quapiam cantiuncula risum omnibus movet, quem ita malunt, quam ipsas audire Musas, praecipue cum jam nectare coeperint madere. Porro quid ego nunc commemorem, quae probe poti Dii post convivium agitent? adeo me-hercle stulta, ut ipsa nonnunquam a risu temperare nequeam. At satius est in his Harpocratis *) meminisse, ne forte nos quoque Corycaeus aliquis Deus “) auscultet, ea narrantes, quae ne Momus quidem impune proloquutus est. 19) Est rio Avpag aryxyya. Cf. Arist. Plutus, 290. 20) Ex Luc. de Saltatione 12, ubi hodie rectius legitur: af yupvomaidies 08 avrots (Lacedaemoniis) 6z0fws 6pxusie torti. 21) Ov. Fast. V. ror et Met. XIV. 515. — De Atellanarum origine agitur Liv. VII. 2. Abierunt in exodia et pantomimos, quales /abu/ae saltabantur. 22) Harpocrates digito significat ut taceas, Varro de L. L. 5. 57. Cf. Catull. 74, 4 et 102, 4 (Ad. IV. 1, 52 P. 981 E). 3) Kwpuxaioc ğxpoáčero. Ubi quis id quod agit, conatus dissimulare, tamen a curiosis deprehenditur. Ad. I. 2. 44 (p. 87 A). CAPUT XVI. Sed jam tempus est, ut ad Homericum exemplar relictis Coelitibus vicissim in terram demigremus, quamque ibi nihil laetum aut felix, nisi meo munere, dispiciamus. In primis videtis, quanta providentia Natura parens et humani generis opifex 1), illud 1) In suum usum convertit Cic. de Nat. D. I. 8.